CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3327     View  [Back]
Charta qua Hugo de Longa Aqua alodum suum de Boveio monasterio Cluniacensi dat.
Notum sit omnibus fidelibus cujusque ordinis, quod ego Hugo de Longa Aqua, filius Hacberti, tradidi olim sancto Petro apud Cluniacum alodum meum de Boveio legali traditione post meum decessum, reservato mihi in vita usu fructuario, tradens eidem loco in vestituram ad presens unum mansum cum servo et ancilla. Quoniam autem, cogente necessitate, compulsus sum denuo usum fructuarium ejusdem alodi in vadimonium cuidam Wittero tradere, monachi prefati cœnobii id pernoscentes, predictum vadium redemerunt, et omnem prelibatum alodum legali justicia, me abstipulante, sui juris esse fecerunt. Quam eorum redemptionem et meam abstipulationem hac presenti carta coram testibus confirmo, scilicetque jam dictum alodum de Boveio perpetuo esse amodo sub dicione monachorum Sancti Petri Cluniensis, quicquid ibi possideo in sicco et viridi, in pratis, silvis, terris cultis et incultis, servis et ancillis, hoc est medietatem trium partium ejusdem alodi, et medietatem banni ipsius ville. Hec vero sunt nomina servorum, Wido cum uxore et duobus filiis, Gohaldus cum uxore et filiis, Hermannus, Dodo, Sigifredus cum uxore et duobus [infantibus], Humbertus cum duobus filiis, Theodericus, Leduidis cum duobus filiis, Oda cum duobus filiis, et reliqui qui ad ipsum alodum pertinent. Ut autem hec nostra traditio rata permaneat, in plenaria synodo aput Tullum, coram Odelrico illius cœnobii monacho, hanc legendo firmavi, et testibus roborandam tradidi. Ego Hugo hujus traditionis dator signavi. S. Widrici, S. Tehilini.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung