CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3328     View  [Back]
Charta qua Artaldus et filius ejus Hugo dimittunt monachis Cluniacensibus molendinum ab Ottone eis datum, et alias res in villa Jusa.
Quoniam, teste Scriptura, impossibile est ut humana fragilitas, de peccato et in peccato concepta, absque delicti admixtione concesse vite cursum transigat, necessario nos quos propria conscientia accusat, saltem post ruinam, si quod est resurrectionis remedium inquirimus; et quoniam eadem Scriptura dicit: «Redemptio anime viri proprie divitie», consilium hoc salutis libenter amplectens, ego Artaldus cum filio meo Hugone, dimittimus jure quieto absque omni contradictione, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, molendinum quod Otto moriens donavit. Dimittimus etiam simili modo ejusdem molendini adjacentia cuncta ab eodem Otto cum eodem molendino donata; excepto feo Duranni, quod datum non fuit, sed sicut erat permansit. Sed et consuetudines a Vualterio archidiacono in terra Sancti Petri inventas, de quibus certa testimonia accepimus, eodem modo remittimus, nec aliquid in eis quod ab eo injuste illatum probatur [retinemus]. Item quicquid requirere videmur in villa que Jusa dicitur, vel curvatas vel aliud aliquid, similiter totum relinquimus, et omnia absque aliqua contradictione jure perpetuo possidenda contradimus.
(Au dos:) Karta Artaldi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung