Charta qua Theobaldus, comes Cabilonensis, confirmat monasterio Cluniacensi donationem monasterii Sancti Marcelli Cabilonensis a Gaufredo comite Maiolo abbati factam.
Ego, in Dei nomine, Tetbaldus, comes Cabilonensium, omnibus
filiis sancte ecclesie in Domino salutem. Audivi a prædecessoribus meis et vicinis antiquis viris, quod nobilissimus comes Gaufredus, qui post mortem prestantissimi et christianissimi comitis, avi mei Lamberti, accepit ejus conjugem, aviam meam Adheleydam comitissam, accessit ad beatæ recordationis abbatem Maiolum et commendavit illi monasterium in suburbio Cabilonensium civitatis a Guntranno nobilissimo et religioso rege magnifice constructum, ubi requiescit corpus beati Marcelli martiris, eo tenore ut religionem monastici ordinis, que pene ibi abolita fuerat, reformaret et jura et possessiones ad ipsum locum pertinentes excoleret; et ut ipse et successores ejus Cluniacenses abbates monasterium perpetualiter haberent et possiderent. Hanc autem commendationem sive donationem fecit supradictus comes Gaufredus domno Maiolo cum consilio conjugis suę Adheleidis et filii ejus Hugonis, tunc clerici, postea episcopi, adnuente et laudante Hinrico duce. Postea vero, regnante serenissimo Rotberto, avunculus meus domnus Hugo, comes et episcopus, presente ipso rege, et comitibus et episcopis istius patrie, supradicti monasterii donum tradidit domno Odiloni abbati, successori abbatis Maioli, ut ipse, jure antecessoris sui, locum haberet, teneret, et possideret. Ego vero, gratia Dei comes Tetbaldus, quod antecessores mei et parentes Deo et sancto Petro et loco Cluniacensi dederunt, laudo, volo et firmo, et uxori mee et meis fidelibus laudare et firmare facio et, quamdiu vixero, testis et adjutor ero. Post meum discessum, qui contra hanc institutionem venerit, iram Dei omnipotentis incurrere sese non dubitabit. S. Tetbaldi, comitis, qui hoc testamentum laudavit atque firmavit, suosque fideles atque amicos firmare precepit. S. Ermentrudis ejus conjugis. S. Hugonis Duben. S. Hugonis de Monpaon. S. Ademari. S. Ansedei
de Naviliaco. S. Widonis de Verduno. S. Tetardo de Reon. S. Hugonis. S. Rodlanni. S. Hugonis de Chasut. S. Olgoz. S. Gundranni Gombez. S. Olgerii. S. Gaufredi Toset.