CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3342     View  [Back]
Charta qua notum est Wichardum de Minciaco querelam quam habebat contra homines monasterii Cluniacensis werpivisse.
Notum sit omnibus, tam presentibus quam et futuris, quod quidam miles, nomine Wichardus de Mintiaco, werpivit omnem querelam quam habebat contra servos et ancillas sive franchos Sancti Petri, ut ipse nec alius quisquam homo per se ullam calumpniam atque querimoniam amplius contra eas habeat. Hanc autem werpitionem fecit Domino Deo et sancto Petro pro remedio anime sue et omnium parentum suorum, coram domno Gunterio, priore Cluniacensi, et aliis senioribus, et coram domno Gauffredo, comiti Matisconensi civitate, et coram aliis nobilibus viris quorum nomina hec sunt ... Accepit autem pro hanc werpitionem centum solidatas valentes, ut hec verpitio firma et stabilis permaneat.
(Au dos:) Vuerpitio Vuichardi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung