CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3343     View  [Back]
«Preceptum quod Garsia rex fecit de loco Sancte Marie de Nazara cum communi consensu uxoris sue Stephanie nec non et filiorum, et de omnibus suis apendiciis.»
Dum ab ipso nascentis seculi primordio, si replicetur in posteros descendens supervenientium etatum progressio, ipsius summi opificis innata benivolentia in omnibus reperiatur semper suum fragile plasma clementi et paterna visitasse sententia, quasi quodam sui conditoris contubernio ac summe divinitatis pio sustentatus solatio, solus homo ceteris animantibus ut particeps divinitatis [suę] est prelatus, et ad sequens propagandum seculum divine bonitatis consilio miro modo est predestinatus. Cujus prime transgressionis temeritas ac in ipso primevi articulo in preceps ruens infrenata posteritas (pro dolor!) licet ad compassibilem reduceret penitentiam inmutabilem ipsius plasmantis sententiam et ob illicita facta qualitatem, juste subiret divine vindicte severitatem, tamen illud prejudicium paterne ultionis nundum inmemor [fuit] penitus prioris filiationis; verum pro restauranda spe delete propaginis solus Noe cum suis misericorditer servatus est in augmentum nove regenerationis. Quem non tantum pro ulla necessitate ligni salvavit fabrica, quasi plasmanti figulum figmentum non obediret ex eadem luti materia, quantum ut in utroque edificante [ea mistice edificato] typice impleretur quod nunc in presenti ecclesia nequaquam in speculo et enigmate velut latenti imagine videtur, sed quasi ipsam amplexando veritatem omnibus qui sunt sane mentis certum habeatur; hec utique ex lignis levigatis scilicet dominice crucis et de latere Christi fabricata dum nullum pio amore amplecti refutat, omnes ad se materno affectu ita invitat: «Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos.» In cujus typo etiam ille patriarcha Abraham ne forte obnoxius fieret dominice temptationi, non abhorruit in hostiam dare pignus unici filii, jam tum significans venturum esse ut quandoque immolatus in ara crucis summi patris filius ecclesie effici deberet sponsus. Hujus nimirum figure secretum ut veri archani conscius Rebecce distendit uterum. Que dum discordem pugnam mistici conceptus scire contendit, ilico duos populos sub uno partu proventuros esse portendit. Horum ergo innate discordie dissensionem dum nec matris compescuit pietas nec paterna abhorruit in melius mutata severitas, tandem minor ad benedictionem eligitur, benedictus celesti visione consolandus veriusque parentis persuasu dirigitur, qui dum fraternum devitat odium et parentibus sancte deliberat obediendum, supernorum constituitur mediator, celestiumque secretorum fit providus indagator. Nam pro sola illa celesti visione et unius lapidis in titulum erectione typicique liquoris infusione, adhuc sancta Dei mater ecclesia gaudet similitudinem observasse perfectiori mutatione, et longe lateque per orbem terrarum nobiliter edificata hec de se proprie per illum fidelem patriarcham gloriatur esse denuntiata. Quam terribilis est locus iste, non est hic aliud nisi domus Dei et porta celi. Ad instar itaque hujus ecclesie Moyses divine legis lator et in omnibus sagax dominici precepti observator ad intromittenda verba legis jussus est prudenter disponere archam fœderis que figurative undique obumbrata tabernaculo testimonii quoddam inter Dominum et homines constitueretur medium, quod dignum esset appellari sancta sanctorum. Dum ergo tam diverse figure in tantum deffenderent a vilitate secretum, ut vix quid portenderet ulli posset esse notum, diu veritatis impenetrabile archanum exterius obumbratum antiqua lege latuit, donec ille qui dictus est rex pacificus in sortem edificande domus Dei est delegatus, et David quasi vir sanguinum ab hoc incepto est reprobatus. Hic quanto sapientie successit familiarior, tanto sibi via latentis secreti se prebuit notior, et jam legali umbra fere ad veritatem declinanti pro tabernaculo prioris umbratici testimonii sapienter dispositum edificavit domum Domini; qua tandem miro ornatus cultu decenter redimita et ad unguem undequaque thesaurorum copiis fulcita, maxime devotionis sanctificata benedictione regieque habita pro populo oratione, qualiter fidelis populus certiori spe sustentaretur et sequenti ecclesie major fiducia adhiberetur, quecumque rex pro salute astantium rogaverat impetranda esse [omnia], tali modo confirmatum est auctoritate divina, ut in historie reperitur pagina: «Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, qua deprecatus es coram me, et sanctificavi domum istam, quam edificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei, et cor meum ibi cunctis diebus.» Igitur dum tot modis divine providentie decretum solo innate benivolentie pretio conductum, quasi pro reconciliando prime deliberationis fœdere humanis rebus semper consulerit, et toties affinitate familiaris amicitie causam cum prioribus haberet, latentis pacti, quoad veritas gratiam comitaretur firmioris facti, quicquid ab illis ex tunc mistice et absque veritatis effectu multipliciter constat elaboratum, demum cum consentienti religione antique obscuritatis penitus denudata in illa veteri sinagoga simulata probitas legalium patrum diu velata in spirituali regeneratione sancte Dei matris ecclesie filiorum, dum lex eque in omnes observatores vindex consumatur, auctore nove legis superveniente in melius mutatur. Verum dum coacti executores legalium institutionum summo nisu elaborarent qualiter tabernaculum testimonii seu domum Domini miro decentis operis ornatu consummarent, et presenti magnarum divitiarum copia honorarent, multo magis elaborandum est filiis nove libertatis, quibus gratia discussit jugum legalis auctoritatis, ut ecclesiam ex latere fabricatam sui redemptoris de die in diem vario cultu adornent debiti honoris. Quod ego Garsia, Dei gratia rex, Sancii regis filius, plerumque sapientum relatu audiens et audita secundum modum proprie scientie perpendens et vera esse firmiter credens, dum mei regni in partibus plurimis in locis sancte Dei matris ecclesie desolationem prospicerem et nostris vel parentum nostrorum peccatis exigentibus in tantum loca sanctorum occupata esse seu, quod verius est, destructa barbaris nationibus viderem, ut vix etiam posteris posset esse inditio ubi jam sancte ecclesie apud priores legalis foret institutio, communi consilio dilecte conjugis Stephanie, decrevi in domo Domini aliquid tale laborare, unde nostri nominis in perpetuum esset memoriale; sed in hac dum aliquantisper immorarer consideratione, subito consideranti occurrit illud Daviticum: «Nonne Deo subjecta erit anima mea?» et illud: «In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei et spes mea in Deo est.» Continuo queque secularis honoris incrementa vel studii absque illo animadvertens parum aut nichil proficere cuivis heredi, ratum duxi illum mee hereditatis facere participem, cujus totum est quod quemque spectat heredem, sanioris consilii esse autumans, Deum scilicet partis consortem effecisse quam totum absque illo me ambitiosum inordinate possedisse. Ad quod consilium rationabiliter prosequendum, in nomine summe et individue trinitatis, statui apud Nayram, in honore sancte ac beatissime Dei genitricis Marie ecclesiam seu monasterium opere convenienti edificare, et edificato convenientio[ri] ordine, cum omnibus officinis regulari congregationi aptis, in servitium Dei ac beate Marie [semper virginis] disposui studiosius consummatum fore, in quo loco secundum instituta canonum et legalia decreta priorum patrum instituere decrevi, qualiter pro anime mee, seu patris mei, vel Stefanie, conjugis [mee], aut meorum filiorum remedio, jugiter ibidem Deo ejusque genitrici servientium et in commune regulariter viventium honesta clericorum consisteret congregatio et ingenua, et absque ullo meo vel meorum heredum servitio, die nocteque in Dei laudibus meditaretur spiritualium fratrum quieta conversatio. Ad quorum usum ut sufficienter et regulariter haberent victum et vestitum et peregrinis seu hospitibus, quia in utrisque suscipitur Christus, habundanter unde foret dispendium, sciens esse scriptum: «Tu es qui restitues hereditatem meam michi»; sub testimonio plurimorum mei regni fidelium, scilicet episcoporum, abbatum, et legali adstipulatione certorum testium, et pari consensu meorum heredum et totius mei regni primatum, hec que in sequentibus intitulantur ex patrimonio meo, cum omnibus appendiciis, cultis vel incultis, silvis, agris, pratis, pascuis, molendinis, vineis, aquosis et inaquosis, ita ut libere et absolute ex paterno jure legalis heres possedi, Domino Deo et illius beatissime genitrici [semper virginis Marię] in perpetuo possidenda, ut debui, in presentia plurimorum legaliter dedi. Hec sunt itaque que legali adstipulatione ad supradictum locum integre et ingenue cum omnibus suis appendiciis perpetuo dominandi jure seu possidendi illis dedi, qui regulariter ibidem Deo et ejus genitrici servierint; sub hujus igitur innotatione privilegii dedi, tradidi, confirmavi æcclesiam scilicet in primis in honore sancti Sepulcri, in Calagurra, cum sua hereditate; Soliolam cum suis villis omnibusque que ad eas pertinent; iterumque sanctam Mariam Priati et Anguidanis, cum omnibus eorum appendiciis; Certuni cum omnibus suis appenditiis; in Berroga, monasterium Sancti Georgii cum suis villis suaque omni possessione; atque Sanctum Ciprianum, seu Sanctam Leucadiam, cum omni eorum pertinentia; in Subserra, Sanctum Romanum cum omni sua pertinentia; in Nayara, hereditatem Sancti Thome cum omni integritate, et domum vel hereditatem domini Lupi similiter seu hereditatem domini Gamige ibidem, et in Sotomalo, et ubicumque fuerit inventa; atque ecclesiam sancti Michaelis cum sua hereditate vel cum suo varrio, cum omni integritate; et Sanctum Pelagium eum qui in rupe super ipsam Sanctam Mariam situs est; domos quos habitat grammaticus cum earum hereditate; hereditatem Sancte Agathe, hereditatem Sancti Facundi, hereditatem [sanctarum] Nunilonis et Elodie, hereditatem Sancte Marie Sororum, hereditatem Sancte Cecilie; casas Mennogis, cum suis vineis, hereditatem Sancti Romani, hereditatem Sancti Sebastiani de Eruniola; quinetiam quartam partem tolonei ex mercato ejusdem Nayare, tam etiam de calumniis quam de ceteris rebus. Insuper addo ibidem omnem hereditatem de Fortunio Litis, quam michi tradidit pro debito quod solvere non valuit, et confirmo easdem vineas quas vicini obtulerunt ad eandem ecclesiam Sanctę Marię; Celoniam cum omnibus suis pertinentiis; Sanctum Romanum de Gallinero cum omnibus que ad eum pertinent; Sanctum Salvatorem [in villa, Sanctum Georgium Oliacastri cum sua hereditate; Sanctum Salvatorem] de Ascensio cum omnibus que pertinent ad eum; Sanctum Johannem de Granione cum sua pertinentia; Sanctam Mariam de Tirgo cum sua hereditate; Sanctum Andream de Trepelana cum sua pertinentia; Sanctum Pelagium de Ceraso et alium Sanctum Pelagium cum suo excusato de Valdegrai et omni integritate; Sanctam Mariam de Fraxino cum suis appendiciis; Sanctum Michaelem de Petroso cum suis apendiciis; Sanctum Andream in rivo de Tolsantis cum suis hereditatibus; villam quę dicitur Cova Cardelli cum suo monasterio Sancto Pelagio vel omnibus eorum pertinentiis; Sanctum Salvatorem de Berica cum sua pertinentia; Agron cum omnibus quę pertinent ad eum; inter Erelium et Sanctum Saturninum, Sanctum Agisdum cum ejus villa et ipso de Fonte Texta et Dumburulli ibidem cum omnibus eorum pertinentiis; in Castella Vetula, Traspaterum, cum omnibus suis hereditatibus; atque Sanctum Michaelem de Torme cum suis appendiciis; in Soba, Sanctum Johannem cum sua hereditate; in Asturiis, Sanctam Mariam de Portu cum omnibus que pertinent ad eam; in Biskaya, Sanctam Mariam de Barrica cum omni sua pertinentia; in Nayalense vero suburbio, villas quę nuncupantur Sotto Malo et villa Merkina cum omnibus quę pertinent ad eas; in Aukense autem, villam quę vocatur Haggegges, cum omnibus que ad eam pertinent. Ad hec, ad supradicti loci servitium, dedi et determinavi illum etiam episcopatum qui est de Sancto Martino de Zaharra usque in Sotellam et Aslanzonem et Posam; ex alia vero parte, ex Alave terminis usque ad Arepam et Cutellium castrum in Asturiis. Parie vero vel tributi mee terre vel illius que Deus michi sive meis successoribus deinceps usque in eternum de terra Sarrazenorum dederit, do et confirmo deximam partem Sancte Marie. Verum in futurum ut decuit, previdentes posterorum utilitati, placuit tam michi quam ceteris hujus privilegii testibus ut cuicumque Sancti Spiritus instinctu conpuncto vel se, vel sua libere dominationi Sancte Marię subicere liceat, quatinus ab aliorum inquietate in posterum absolutus liber et ingenuus ab omni servitute in eternum permaneat, nec cuiquam pro alicujus rei calumnia, nisi Sancte Marie advocato, respondeat. Igitur cum hujus rei voluntatem tam in edificande ecclesie constructione quam in dotis astipulari donatione, maxime mee uxoris salutaris consilii suggestione incepissem, Deo eademque instigante, quomodo nundum peracta peragerentur, subjecte deliberationis ordine non neglexi instituere. Sciens amaram mortem nullius etati parcere, sed omnia in commune natura cogente edaci morsu decerpere, hujusce conditionis stabile testamentum putabam utiliter depromere, quod me redderet securum sua perfectione. Si forte uxor mea, que me fideli ammonitu semper Deo servire instigavit, priusquam ego a seculo migraverit, et me, ut sepe fit, mundane vel delicie vel turbationes ab incepto tardaverint, ex omnibus que ipsa moriens dereliquerit, sicut idem meo consensu destinavit, et his omnibus que ego Sancte Marie tradidi mea ditione absolutis, scilicet tam de suis quam de meis, opus inceptum consummetur, et pro ejus anima Dei servitium frequentetur. Si autem ego prior vitam finiam, illa ad idem monasterium se conferat, et ex predictis adjutoriis opus uti meum velle novit perficiat, et pro anima mea Dei servitium ibi frequentare faciat, et legali jure sine alicujus contradictione, potestative omnia quę Sancte Marie tradita sunt possideat, gubernet atque regat, donec in mea fidelitate permaneat; nec quisquam meorum filiorum vel heredum hec infringere licentiam habeat. Et si quis tam ausus fuerit, ut meum testamentum infringat, [a] christianorum communione separetur, quasi judeus et hereticus, sequenti vindictę subjaceat. Hec vero omnia predicta per meam regalem potestatem, cum consensu omnium meorum, statui atque confirmavi, et usque in finem mundi inviolata inconcussaque permanere decrevi. Unde coram Deo vivo et vero, qui me regnare jussit, coramque ejus judicio [terribili] conjuro et obtestor omnes meos hereditarios successores et cunctos primates et universum populum, nunc ac in posterum cunctis retro temporibus, quatinus nulli meo regno subjacenti ullo modo liceat infringere seu convellere hec que a me regali sanctione concessa sunt et ordinata Deo et Sancte Marie. Si quis autem, quod non credimus, hujus rei temerator aut contemptor existere voluerit, excommunicatus et anathematizatus eterna dampnatione subjaceat condempnatus atque anathema sit maranata, et sanctam Mariam et omnes Dei electos hic et in futuro sentiat sibi contrarios, atque in inferiori inferno Judam traditorem habeat consortem, et diabolum consolatorem, inceptum vero suum irritum maneat. Ille autem pro ausata inquietudine mille millia auri Sancte Marie talenta persolvat. Hanc regalis decreti cartam ego Garsia rex, cum Stephania uxore atque filiis, propriis manibus confirmavimus et roboravimus, et hoc figure signum (Monogramme) fecimus, testibusque confirmandam tradidimus. Fredinandus rex confirmavit. Ranimirus rex confirmavit. Raimundus comes confirmavit. Sancius episcopus confirmavit. Garsia episcopus confirmavit. Gomeranus episcopus confirmavit. Munio, abbas, confirmavit. Enneco, abbas, confirmavit. Deinde obtimates mei regni seu fratris mei Ferdinandi regis confirmantes laudaverunt. Est autem data et Deo oblata se revolventibus temporum recursibus, anni ere millesime cum subputatione nonagesime, die vero II idus decembris, lune vero septem diebus exactis: [Δγαθωκη {corr: διαθηκη} Diatheke fuerat]. Regnante Domino nostro Jesu Christo cum patre et sancto spiritu in secula seculorum, amen. Sub ejus autem imperio rege jam predicto Garsia, qui hoc testamentum jussit fieri, regnante in Pampilona, in Alava et in Castella Vetula, usque in Burgis et usque in Briciam, obtinente Cutelium cum suis terminis in Asturiis. Fratre vero ejus Fredinando, rege in Legione et in Burgis, et Ranimiro rege, eorum fratre, in Aragone. Ego igitur Stephania post mortem.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung