CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3344 bis     View  [Back]
Charta qua Poncius, Tolosanæ urbis comes, abbatiam Moysiacensem, cum consilio uxoris suæ Adalmodis, monachis Cluniacensibus subjicit.
Quamvis apostolica pronuncient verba, «quod non sit nisi a Deo potestas aliqua», tamen de reprobis sermo divinus per prophetam indicat dicens: «Ipsi regnaverunt, sed non ex me; principes extiterunt, et non cognovi». Idcirco Poncius, Tolosanę, urbis comes, ne in numero male regnantium a justo arbitre Deo districte quasi non ab eo agnitus dijudicer, communi ac salubri consilio uxoris meę Adalmodis comitissę, ac principum mihi subditorum, venerabilis scilicet Bernardi, Katurcensis episcopi, necnon Gauzberti, abbatis nominati, Willelmi quoque ac Fulconis, fratris ejus, consultu, decrevi ut abbatia Sancti Petri Moysiacensis cœnobii, quam ego hactenus et parentes mei seu predecessores mei comites Tolosani de manibus regum Francorum visi sumus in fevi jure habere et possidere, deinceps in Dei servicio rectius, diligentiusque custodiatur. Quapropter volo ut cunctis meis successoribus patescat, quod ego prenominatam abbatiam Sancti Petri Moysiacensis cœnobii omnipotenti Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo dimitto, necnon et seniori karissimo domno Hugoni abbati Cluniensi, sive cunctis successoribus suis in loco Cluniacensi futuris, secundum regulam Sancti Benedicti ordinandam, in perpetuum trado coram testibus. Si quis autem parentum vel successorum meorum, aut quicumque hominum post finem meum sive post discessum Gauzberti, principis illius, qui secundus a me in abbatia illa nunc esse videtur, et abbas vocatur, hanc meam cessionem disrumpere quocumque modo adtemptaverit, quod fieri omnimodo sub obtestatione judicii Dei prohibeo, omnipotentis Dei virtute examinandum, et papę Romano, necnon et Francorum regi, ad quorum tuicionem locus prefatus Moysiacus pertinet, distringendum relinquo. Ego vero hanc inscriptionem cessionis in manu jam dicti abbatis domni Hugonis, adstante omni conventu ejusdem monasterii, cui preest, mea electione et prenominati Bernardi, Caturcensis episcopi, ad cujus diocesim attinet locus iste, consecratione, Durannus abbas et monacus Cluniacensis, in die sollempnitatis sanctorum principum apostolorum Petri et Pauli, manu, ore, corde confirmo atque corroboro. Bernardus, episcopus Caturcensis, firmavit. Adalmodis comitissa firmavit. Gauzbertus abba firmavit. Willelmus, cognomento Miscensmalum, firmavit. Fulco, frater ejus, firmavit. Datum sub die III kal. junii, III feria, regnante Philippo rege Francorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung