CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3345     View  [Back]
Charta qua Osbertus notum facit se alodium suum in villa Genebrensi monasterio Cluniacensi dedisse.
Quisquis desiderat heres effici illius terræ de qua dicit Psalmista: «Credo videre bona Domini in terra viventium», hanc terram quam pedibus calcamus et vermes hereditant non dubitet dare pro salute animæ suæ Deo pauperibusque Christi pro amore factis, ut una cum eis gaudiis supernis perfrui valeant, dicente Domino: «Venite, benedicti, et cetera.» Quapropter notum sit cunctis fidelibus, quod ego Osbertus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, quicquid alodi habeo in villa Genebrensi. Est autem via publica super ipsam terram, et decurrens rivulus subtus. Hanc vero cartam firmaverunt fratres ejus Abo et Walterius, et Durannus presbiter, et Wido rusticus et Constabulus. Facta est hæc carta anno M. LIIII Dominicę incarnationis, regnante Henrico rege Francorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung