CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3350     View  [Back]
Charta qua Richoara ecclesiam de Vitriaco monasterio Cluniacensi concedit.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, interim cum licet dumque tempus acceptabile atque [dies] salutis instare videntur, summopere providendum est, ut si qua agere bona valemus, omni dilatione postposita, operari non pigritemus, facientes nostri eos debitores quos veraciter novimus et in presenciarum corporum saluti consulere, et in futuro animarum judices esse minime dubitamus. Quia enim post mortem nil boni facere possumus, opere precium credimus antequam ad illud suptile et inconprehensibile ducamur examen occulto judici satisfaciendo, neglegenter a nobis commissa manu penitencie in istius brevitate vite, qualitercumque possumus, tergere non desistamus. Igitur ego Richoara, scelerum meorum enormitatem considerans, et quod est salubrius, illam Domini nostri Jesu Christi dulcissimam vocem delectans, qua ait: «Date helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis», et [alibi]: «Thesaurizate vobis thesauros in cęlo, ubi nec erugo nec tinea demolitur,» et «Redemptio viri divicię ejus»; [idcirco] dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi domnus Hugo [abbas] magis videtur prodesse quam preesse, quandam ecclesiam nomine Vitriacum; et est posita in episcopatu Augustidunense, pro remedio animę patris meę Rocleni et matris meę Tedcę, et sponsi mei domni Wichardi, et meę ipsius. Eo vero modo, ut quandiu vixero teneam et rectores Cluniensium omni anno accipiant, in vestituram, terciam partem decimi in omnibus, et terciam partem servicii de presbitero, quod mihi debet, hoc sunt quinque soldi. Post mortem itaque meam, omnis ex integro ecclesia quantumcunque ibi habere visa sum ad supradictum locum perveniat, quesitum et inquirendum, ut faciant rectores ejusdem loci quicquid exinde facere voluerint. Si quis vero mortalium (quod absit!) contra hanc donationem aliquam litem inferre temptaverit, iram Dei omnipotentis et sanctorum ejus apostolorum incurrat, et quod repetit vindicare nequeat. Ut autem hec carta firma et stabilis permaneat, ego Richoara manu propria firmavi, et testibus firmandam tradidi. S. Poncii de Vicortio. S. Joceranni Rufi. S. Wichardi. S. Umberti. S. [alterius] Wichardi. S. Dalmatii. S. Gaumarii. S. Petri.
(Au dos:) Carta Richoare uxoris [Vuichardi], de Vitriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung