CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3357     View  [Back]
Charta qua Gozfredus, Autissiodorensis episcopus, subdit monasterium Sanctæ Mariæ de Caritate monachis Cluniacensibus.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. In nomine sanctę et individuæ Trinitatis. Ad noticiam posterorum notis memoriæ litteris assignamus, qualiter olim quoddam sanctæ ecclesiæ menbrum in honore gloriosæ Virginis Theothocos dedicatum, quorundam impietate percussum, statum maximæ dignitatis amiserit, quibus quia plurimum lacrimæ debemus, qua culpæ minus suæ crudelitati dabimus proloquium de quorundam humanitate qui sibi compassi sunt prolixius oraturi. Modum nanque affectus hujusmodi quemque supra in quibusdam fuisse tetigimus, ab illo duximus inchoandum, qui primus in hac fabrica pietatis bonæ mentis manibus laboravit generosum artificium eligens, scilicet ut si corpus æcclesiæ restauraret, corpus peccati pro certo destrueret, factaque de illo narratione, ad quos dispositum fuerit, tum transibit hystoria. Igitur locus iste de quo proverbiari vel orare decrevimus, Autisiodorensi æcclesiæ subditus ab antiquo, cum tantam nescio si, [aut] pastorum incuria, aut violentia aliqua tyrannorum, incurrisset injuriam, ut qui cybos Christi pauperibus exibebat, in pastum mundanæ militiæ transferretur. Heu pro dolor! tanquam mundana possessio dilaceratus, inter viros hujusmodi divisus est, et quod nobis affluentiorem lacrimam pluit cordis a nubibus, rectoribus ab ipsis concessa est tam injusta divisio. Sed fortasse quod putamus ipsorum crudelitate vel injuria fieri, necessitate vel industria sic esse permissum est, necessitate quidem, quoniam a prioribus sive a potentioribus seculi violenter invasus, aliter retineri non poterat, in quo etiam non minus est industriam meditari. Ergo per multas discursiones temporum cum in hoc exilio Dei sanctuarium moraretur, moramque majorem major semper com[m]itaretur afflictio, ego Gozfridus, sanctæ Autisiodorensis æcclesiæ episcopus, cognoscens rem maleductam, volui magis Deo quam tyrannicis petitionibus obędire. Unde, ob remedium antecessorum meorum, et ob remedium salutemque animæ meę et corporis, dedi Sancto Petro et loco Cluniacensi, cui magis prodesse quam preesse videtur domnus Hugo abbas, hanc æcclesiam in honore sanctæ Dei genitricis consecratam, et super Ligeris fluvium sitam, cum omni terra quæ nunc eandem attinet æcclesiam, quęque ibidem adquiri poterit, annuente Willelmo, Nivernorum comite, hanc de me possidente, assentientibusque cęteris quorum subscripta habentur nomina, ab ipso comite eandem tenentibus. Et ut hęc donatio atque laudatio firma stabilisque permaneat, manibus et nominibus nostris eam firmavimus. Signum Gozfredi pręsulis. S. Gozfredi archidiaconi. S. Geraldi preceptoris. S. Rotberti sacerdotis. S. Rainaldi sacerdotis. S. Warini sacerdotis. S. Stephani sacerdotis. S. Arnulfi sacerdotis. S. Rainaldi sacerdotis. S. Gozfridi sacerdotis. S. Geraldi sacerdotis. S. Narduini diaconi. S. Walterii diaconi. S. Johannis diaconi. S. Goscelini diaconi. S. Lamberti diaconi. S. Unaldi archipresbyteri. S. Hugonis prepositi, et subdiaconi. S. Rotberti subdiaconi. S. Hugonis subdiaconi. S. Arnulfi subdiaconi. S. Geraldi subdiaconi. S. Gozfredi subdiaconi. S. Rambaldi subdiaconi. S. Gozfredi subdiaconi. S. Gozfridi subdiaconi. S. Hugonis subdiaconi. S. Ervei subdiaconi. S. Hugonis subdiaconi. S. Stephani subdiaconi. S. Attonis subdiaconi. S. Willelmi comitis, de cujus beneficio esse videtur. S. Rainaldi de Castro Marchiæ. S. Bernardi, Unbaldi, Rainaldi, fratrum de Chaylent. S. Rainaldi et Rocleni de Fraxiniaco. S. Gisleberti de Cresvo. S. Giroli de Caslone. S. Umbaldi pueri. S. Ingerbaldi pueri. S. Umbaldi pueri. S. Henrici pueri. S. Wilenci pueri. S. Alonis pueri. S. Warnerii pueri. S. Rotberti pueri. S. Widonis pueri. Actum Autisiodoro civitate publice, regnante Henrico Francorum rege, Phylippo quoque ejus filio, anno ab incarnatione Domini millesimo Lo VIIIIo.
(Au dos:) Carta de Caritate.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung