CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3360     View  [Back]
Charta qua Aremburgis, vidua Roberti, dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Cerciaca, etc.
In nomine Verbi pro nobis incarnati. Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Aremburgis dono ad locum Cluniacum, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, in quo preest donnus abba Hugo, aliquid de mea hereditate quę est sita in episcopatu Cabilonense, hoc est in villa Cerciaca unum mansum ad Caminadas vocatum, cum omni illa terra quę ad ipsum mansum pertinet, pro remedio animę meę ac patris et matris meę, Bernardi et Gertrudis, atque senioris mei Rotberti, et filii mei Bernardi defuncti, atque pro salute filiorum meorum Dalmatii et Bertranni. Dono etiam condaminam unam in Vernedo dictam, et aliam ad Craiam vocatam. Concedo etiam in silva juxta Cerciacam, sine ulla redemptione, cursum ad centum porcos. Dono etiam medietatem montis Cerciacensis, ad supradictum locum Cluniacum, tali conventu ut habitatores ipsius loci ibidem ecclesiam construant et salvamentum faciant. Et postquam hęc omnia constructa fuerint, volo per omnia habere medietatem, quandiu vixero, in eadem ęcclesia et in eodem salvamento. Post mortem vero meam, volo ut cum omni integritate, absque contradictione ullius hominis, ad supradictum pertineat locum. Simili etiam modo dono offerendas et decimas atque baptisterium, omnem medietatem ad ipsam pertinentem ęcclesiam. Set in vita mea medietatem volo tenere; post discessum meum ad locum Cluniacum et senioribus ibidem degentibus, absque ullius contradictione, perveniat. Hęc autem carta facta est regnante Heinrico rege Francorum. S. Aremburgis, qui fecit hoc donum et firmare rogavit. S. Dalmati[i] et Bertranni, filiorum ejus. S. Gundoini presbiteri. S. Alę. S. Gisleberti. S. Hildini. Si quis hanc cartam calumpniari ausus fuerit, iram Dei omnipotentis incurrat, si ad emendationem non venerit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung