CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3363     View  [Back]
Charta qua Girbertus de castro Firmitatis et alii dant monasterio Cluniacensi partem ecclesiæ Sancti Petri de Villa.
Omnipotentis Dei virtutem humiliter conlaudando, cauta circompspectione se debet intueri mortalis infirmitas, ut dum pie interioris hominis acies revolvendo, intuetur nil se novi in rerum creaturis superaddere, nil sibimet ipsi agnoscit posse conferre; anidmadvertat {corr: animadvertat} ipsius se etiam qui omnia condidit munere conditam, nilque discat sibi tribuendo imputari debere, immo ab ipso sibi collatis parce uti, ipsiusque potentiam laudibus adtollendo, prout ipse post veniens in hunc mundum docuit, infirmioribus impertire, hac per ipsos humiles quos membra esse sua fatetur ipsi restituere. Ad quem itaque hæc propositio pertendere velid, finem jamjam intimandum esse censemus. Ego itaque Girbertus de castro quod nuncupatur Firmitas et meus consobrinus Ervis, prenomine Roscelinus, hac quidam meus fidelis, nomine Mainardus de Torei, juxta quod a predecessoribus per temporum successiones ad nos usque devenit, partem possidebamus de quadam ecclesia in nomine Domini et in honore apostolorum principis Petri dedicata, que vulgariter vocitatur Villa, et est in Nivernensi pago sita. Hoc itaque quod nunc me in predicta ecclesia possidere dixi, primo in divisione fratris mei Arnusti devenit, qui videlicet antequam obiret, ortatu Rodulfi monachi, cuncta que sui juris in eadem villa erant Deo simulque beatis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum se daturum spopondit. Quod, quia nundum cum predicto viro Mainardo, qui ex his beneficiatus fuerat optinuerat, preveniente communi sorte, implere non valuit. Pro ipsius itaque anime redemptione, ex cujus inceptu nobis datum est ut hæc inciperemus et nostrarum remedio animarum, ego Girbertus et Ervis et Mainardus cuncta que in predicta ecclesia vel ad ecclesiam pertinentia, hactenus more predecessorum possedimus, predictis sanctis et predicto loco damus, ut ab his quibus hæc tribuimus, in æterna tabernacula recipi mereamur. Cunctis igitur pateat pro æternis nos carnalia permutasse. Ob hoc ergo hoc apicibus assignamus, futurorum garrulitati hanc cartulam obstaculum opponentes, immo incautorum vel innocentium insipientie consulentes, ut hac inspecta taceant, et tacendo atque inconvulsa servando, premii æterni pro quo hæc agimus participes mereantur.
(Au dos:) Quarta que fecit Girbertus de castro que nuncupatur Firmitas, de ecclesia Sancti Petri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung