CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3365     View  [Back]
Charta qua Rollandus, canonicus Sancti Aniani, dat monasterio Cluniacensi præbendam suam in congregatione Sanctæ Crucis Aurelianensis.
Cum universalis ecclesię status eodem spiritu eruditus ejusdem fidei unione credatur et vere sit catholicus, postulat beatissime, et singularis matris illius relatio, ut quos eadem nutriunt credulitatis ubera, ipsos et copulet ut vere filios caritativę fraternitatis conexio christiana. Qui enim secundum apostolum Dei sunt, quę Dei sunt quęrunt et sapiunt. Non equidem est ab re quod filios generat quibus hujusmodi institutiones demulcendo promulgat. «Accedite, inquit, filii et illuminamini, et facies vestrę non confundantur.» Confunduntur et enim facies filiorum qui degenerando magis imitari non satagunt vitam patrum suorum. Nos vero quibus salutem non meritum parit sed misericordia ut quid, proh dolor! consentimus quę sunt et quę oportet Domini nostri Jesu Christi non sequi vestigia. Cum enim ipse sicut clamat mitis sit, idem et humilis corde quem imitemur, mater nostra ęcclesia non habet maculam neque rugam, cujus admonitionibus obtemperemus. Ut igitur insudemus sicut boni filii non degenerare, collectio conveniat fraternitatis unitati. Unde in Dei nomine litterarum longevitati commendetur ad posteritatis noticiam, quoniam unus Sancti Aniani canonicus, Rollandus nomine, concanonicos suos ad hoc peticionibus suis non desiit promovere, quatinus Sancti Petri abbatię Cluniacensi prebendam suam donarent, et caritatis jure traderent perpetualiter habendam. Cujus rei consensum libentissime suscipiens domnus Gosbertus decanus, necnon et domnus Gosfridus subdecanus, immo et domnus precentor Bartholomeus, insuper et totus a minimo usque ad maximum conventus, in die apparitionis Sanctę Crucis dederunt eam per domnum Hugonem sanctę illius casę monachum tunc temporis presentem congregationi jam dictę, ut quicunque canonici ex parte deprimuntur mundana habitatione, eorum releventur creberrima et pura intercessione. Sit tamen hujus modi colligatio denotata, quatinus sicut pro monachis vestris mortuis, sic et pro nostris idem a nobis sperantes faciatis canonicis. Karitas enim, scriptum est, ligat quos terrarum intervalla multa disjungunt. Subscriptum est senioribus, quo scriptum istud roboretur firmius. S. Gosberti decani, Gosfridi subdecani, Bartholomei precentoris, Arnulfi subcentoris, Dominici, Sigoberti, Rollandi, cujus prebenda est, Girberti levitę, Johannis subdiaconi, Segwini cancellarii, Teoderici qui scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung