CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3368     View  [Back]
Charta qua Arnaldus Walricus dat monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Johannis in villa Colnac, in territorio Caturcino.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Notum sit omnibus sanctę Dei æcclesiæ fidelibus, quod ego Arnaldus Vualricus et uxor mea, filiique mei et meæ filię, considerantes casum nostrę fragilitatis venturum, donamus, pro remedio animarum nostrarum omniumque parentum nostrorum, Domino Deo et sanctorum apostolorum principibus, ad locum Cluniacensem, cui preest pater Hugo, auxiliante Domino, quandam æcclesiam in honore beati Johannis consecratam, atque in territorio Caturcino constitutam, scilicet in villa Colnac vocabulo vocatam, et cum ecclesia omnia alia quę sibi sunt accidentia, laudante Petro de la Rocca, qui hanc æcclesiam de nobis ad fedum tenebat, et filius suus, et laudante Gauzelmo de Vosias cum suis liberis, qui de Petro supradicto et de filiis suis hanc iterum tenebant ad fedum, et laudantibus his subtitulatis, scilicet Stephano, et Rainaldo, et Aone, et Petro, et Arnaldo, qui de Gauzelmo et de illius filiis hanc æcclesiam rursus ad fedum habebant. S. Arnaldi, qui cartulam istam manu sua firmavit et firmare rogavit, tali pacto ut si quis ex mortalibus hoc contradixerit, cum diabolo ejusque satellitibus adsit. Facta est carta ista mense febroario, regnante Phylippo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung