CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3375     View  [Back]
Charta qua Constantinus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Varengis et Maliaco.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles sanctæ Dei æcclesiæ, quod ego Constantinus dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi domnus Hugo abbas preesse pariter et prodesse cernitur, aliquid de mea hereditate, pro meorum remissione peccatorum omniumque meorum parentum. Est autem quidam mansus in pago Maticensi positus, in villa quę vocatur Varengas, cum omnibus ad eundem mansum pertinentibus, silvis, pratis, aquis, campis, vineis, pascuis, quesitum et inquirendum. Dono etiam similiter omnem illam hereditatem quam de meo avunculo Arleio emi precio. Similiter quoque omnia quęcunque in ipsa villa Varengas jure hereditatis habere visus sum, totum ad integrum, dono Deo et prefato loco, excepto uno parvo mansello dictum Viverio, quem seniori et avunculo meo Achardo et ejus filio Gaufredo relinquo et dono. Concedo etiam in villa Maliaco quoddam pratum, et post discessum sororis meę mansum ad integrum, cetera quoque quę ad ipsum appendere mansum videntur. Si quis autem heredum vel parentum meorum hanc donationem ultroneam a me factam contrahire voluerit, omnibus maledictionibus vel excommunicationibus quę in veteri et in novo scriptę sunt Testamento subjaceat, et judiciaria potestate coactus, libram auri persolvat. Hæc acta sunt anno ab incarnatione Domini nostri Jesu [Christi] millesimo LXmo Io. S. Constantini, qui donum hoc fecit et firmari rogavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung