CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3388     View  [Back]
Charta Hugonis, Nivernensis episcopi, de restaurato monasterio Sancti Stephani Nivernensis.
In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti. Ad noticiam posterorum notis memoriæ litteris adsignamus, qualiter olim quoddam oratorium, in honore nativitatis filii Dei Salvatoris nostri Jesu Christi et beatę Mariæ semper virginis matris ejus, necnon et beati Stephani prothomartyris Christi, ac beati Johannis evangelistę dilecti Domini et sanctorum Innocentium dedicatum, quorumdam nefaria impietate percussum et adnichilatum, statum maximę dignitatis amiserit, non reminiscentium illius Davitici psalmi: «Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante fatiem venti qui dixerunt: hereditate possideamus sanctuarium Dei», et cetera. Qui minus spiritaliter et nimis carnaliter sapientes, res æcclesiæ scilicet sacrifitium in sacrilegium retorserunt ad laicorum usum, quibus quia plurimum lacrimę debemus quam culpę, minus suæ crudelitati dabimus proloquium; vir namque beatę vitæ Columbanus, abbas, de talento a Domino sibi credito, ne sine lucro redderet semper sollicitus premeditabatur duplicare in usura fidei quod se redditurum non ignorabat austero judici, unde ne torporis ignavia dampnaretur a Domino, se ipsum spiritale templum divinę fecit gratiæ et per multarum terrarum spatia quamplurima Deo ædificavit templa. Quorum unum, hoc de quo prelibavimus, legimus illum fundasse in suburbio Nivernis civitatis, in quo unicuique suprascriptæ venerationi suum singulare ac marmoreum altare consecravit, sicuti adhuc presens dies indicat nobis; decoravit quidem ipsam æcclęsiam honestate parietum, et conpositione marmorearum piramidum, quod et vetustate consumitur et residuum igne comburitur, thesaurizavit vero illic auri et argenti et lapidis pretiosi ac diversi ornamenti copiam, quod sacrilegę manus in infernum deportaverunt, et quę diversarum gazarum supplebatur copia, ecce ligni et lapidis premitur indigentia; adgregavit ergo inibi beatus Columbanus sanctarum monialium collegium, quę regulę subjacerent et contemplativę vitæ desudarent. Illis autem obeuntibus et ceteris earum subsequacibus, per multorum annorum curricula ad tantam inopiam reversus est locus, ut qui plurimorum benefitiorum stipendiis ditatus fuerat et a multis ibi Deo servientibus, totius corporis penuriam abigebat, nunc solius hominis vitæ necessaria procul abnegat; quamvis enim auctentica dicat Scriptura: «Qui altari deservit cum eo participet», tamen nemo ei participat quod nichil habet; istud namque altare, peccatis nostris exigentibus, adeo spiritali adnichilatur obsequio, et terræno privatur benefitio, ut non sit qui sibi serviat vel si esset qui ejus servituti vacaret, profecto unde viveret non haberet nisi aliunde quęreret. Qua de re ego Hugo, gratia Dei Nivernensis episcopus, intimo dolore cordis tactus et mentis conpassione conpunctus, lacrimabili voce querimoniam hujus loci ante oculos Dei sepius fudi et obnixe deprecatus fui, ut statum hujus sanctæ æcclesiæ mihi commissæ idem Dominus Deus ad honorem suę laudis relevando revocaret, quoniam mei offitii est jus æcclæsiasticum procurare, et quod bene constitutum est ne proruat providere, et quod dissipatum depravatur in melius redintegrare. Cum vero in hac orationis frequentia meus incessanter animus perseveraret, venit quidam clericus, nomine Hugo, nepos meus, nostræque æcclesiæ decanus, qui medietatem hujus olim abbatię, nunc jam nec abbatię nec pene æcclesiæ, habebat a fratribus meis qui eam tenebant a comite domno videlicet Wilelmo in benefitio, dicens se invenisse, secundum fragilitatem seculi, boni testimonii clericos qui irriguum inferius, quod est timor inferni gehenę et irriguum superius, quod est amor Dei, secundum suam possibilitatem in hac basilica libenter procurassent. Unde cum de consolatione æcclesiæ quod volebam audirem, domnum Wilelmum comitem regali genere natum et magnificum virum, qui hujus loci altaria ex episcopali dignitate tenebat, et fratres meos, Hugonem vicecomitem atque Leonem, more episcopali exorando monui et monendo deprecatus fui, ut in hac fabrica piætatis manum mitterent, et in restauratione corporis æcclesiæ corpus peccati pro certo destruerent, qui ut sapientes meę saluberrimę exortationi bono animo adquieverunt et auxiliante Deo, ut in unum omnium nostrum convenit sententia, canonicum ordinem in hac æcclesia esse semperque fore decrevimus, his vero fratribus, quos hic in Dei nomine et canonico ordine congregamus, beati Silvestri papę Romani regulam tenentibus, hanc pauperrimam æcclesiam ab omni servitutis nodo solutam, pro Dei amore concedimus; indignum enim valde judicamus, ut quę est sponsa Dei et mater nostra nobis ad serviendum sit subjecta. Quapropter, et ut melius et securius ædificent, et in ea laborando desudent et de suis propriætatibus eam honorando amplificent, illis et omnibus posteris eorum hanc cartam perpetualiter firmamus, et adstipulando in infinitum firmissime corroboramus. Nos ergo auctoritate divina solidati, quę vendentes et ementes flagellando de templo ejecit, omnino prohibemus et excommunicamus ne prebenda hujus loci vel aliquid æcclęsiastice dignitatis alicui vendatur, seu ab aliquo ematur, neque Symon Magus hic lucrandę cupiditatis evacuet sacculum nec Judas traditor Domini mercator pessimus denuo vendat Christum, sed procul omnino exclusa totius pecuniæ nequitia, frater probabilis vitæ a cęteris eligatur et inmunis illis jungatur. Et qui in hac congregatione voluerit esse major, secundum Dei preceptum, sit illorum servus et ministrator; ipsi vero fratres ex se ipsis cum deprecatione Dei priorem eligant, qui illis presit canonice verbo et opere, et totius mentis intentione, in Dei nomine vehementer prohibemus, ut neminem huic congregatione adjungat, nisi illum quem cęteri fratres idoneum estimatum presentaverint; frater quoque adjungendus veluti in proximo moriturus, qualiscumque sit dives seu pauper, sapienter diffiniendo sua dividat, et deinceps memor Ananiæ et Saphyrę, qui non ex alieno sed ex suo perierunt, propriætatem non habeat. Igitur ego Wilelmus comes, memor Salomonis dicentis: «Divitiæ viri redemptio ejus», pro salute animę meæ et omnium parentum ac fidelium meorum, reddo ac concedo omnipotenti Deo et Sanctæ Mariæ adque beato Stephano cęterisque sanctis ibi veneratis et canonicis ibidem servientibus ac servituris, per laudationem domni Hugonis episcopi ac domni Gosfridi, Autisioderensis presulis, necnon matris meæ et uxoris meę et filii mei Raginaldi et cæterorum filiorum meorum Wilelmi atque Rotberti et filiarum mearum et Hugonis vicecomitis et fratrum ejus Leonis et Raginaldi, quibus hoc benefitium ex me descendebat, hospitalitates hominum et equorum et justitiam omnium hominum ibi manentium omnemque consuetudinem hujus abbatiæ, quam ibi habebam, omnes quoque terras tam adquisitas quam adquirendas, quascumque ad suum communę proficuum revocare poterunt, reddo et dono et laudo et omnibus fidelibus meis laudare fatio. Et ut hæc carta firma stabilisque et inconvulsa permaneat, manibus et nominibus nostris eam firmamus. Actum est civitate Niverni, III nonas martis, indictione XV, anno ab incarnatione Domini millesimo sexagesimo tertio, regnante Philippo rege annos III, regimen sanctæ Romanę ęcclesię gubernante Alexandro papa annos II. Signum domni Richerii, Senonensis archiepiscopi. Signum domni Hugonis, Nivernensis episcopi. Signum domni Gosfridi, Autissioderensis episcopi. Signum Hugonis decani. Signum Malguini archidiaconi. Signum Gosfridi thesaurarii. Signum Odonis cantoris. Signum Gosberti editui. Signum Ragenardi abbatis. Signum Rannulfi presbiteri. Signum Odonis presbiteri. Signum Rodulfi presbiteri. Signum Galdini diaconi. Signum Rodulfi diaconi. Signum Landrici diaconi. Signum Rocleni subdiaconi. Signum Agmardi subdiaconi. Signum Hervei subdiaconi. Signum Falconis subdiaconi. Signum Guilelmi comitis. Signum Ragenaldi, filii ejus. Signum Guilelmi, filii ejus. Signum Rotberti, filii ejus. Signum Hugonis vicecomitis. Signum Leonis, fratris sui. Signum Ragenaldi, fratris eorum. Signum Frotmundi militis. Signum Rotberti militis. Signum Ragenaldi militis. Signum Landrici militis. Signum Falconis militis. Signum Gosberti militis. Signum Eldradi militis. Signum Bernardi militis. Signum Ragemundi prepositi. Odo cancellarius scripsit mense martio. Ad laudem Sanctę firmatur carta Marię.
(Au dos:) Quarta que fecit Ugo, episcopus Nivernensis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung