CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3393     View  [Back]
Charta qua Giraldus, presbyter et monachus, Rotbertusque presbyter, notum faciunt se et quemdam Raimundum, cum quatuor nepotibus suis, ecclesiam Sancti Petri Ispacensis monasterio Cluniacensi dedisse.
Omnibus christicolis sub norma catholicę fidei degentibus notum esse volumus, quod ego Giraldus, tunc clericus, nunc autem, gratia Dei, monacus, et Rotbertus presbiter, locum Ispacensem in honore sancti Petri consecratum, situm in episcopatu Nivernensi, XX solidis comparavimus, hoc est dimidiam æcclesiam et partem decimę quam Oliverius miles in fisco detinebat, cum consensu et laudatione eorum a quibus ipse possidebat; eo tenore et ratione ut Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensis cœnobii traderetur. Quod postea etiam ipsi ad quos legaliter pertinebat, inspiratione divina tacti, videlicet Gaufredus, Raimundus, Iterius et Rannulfus, IIIIor fratres, in tantum laudaverunt et auctorizaverunt, ut venirent ante presentiam cunctorum Cluniensium fratrum, et facerent donationem ex integro cunctis fratribus predicti loci pro remedio animarum suarum et omnium parentum suorum; et hoc pacto acceperunt societatem in cunctis beneficiis eorum quę in ipso loco et in ceteris sibi subjectis deinceps fierent et insuper cimiterium magnum et amplum addiderunt. Quinetiam promiserunt quod custodes et provisores ipsius loci essent, et hominibus inibi habitantibus nichil torturę, nec ipsis, nec bestiis eorum deinceps facerent. Quod si quis hęc transgressus fuerit vel infregerit, cum Juda traditore Domini porcio ejus sit, nisi penituerit et emendaverit. Raimundus vero avunculus eorum, cum uxore et filiis suis, alteram mediam partem ejusdem æcclesiæ similiter contradidit cum cimiterio et omnibus adjacentiis. S. Raimundi avunculi eorum, S. Gausfredi, Raimundi, Iterii et Rannulfi, IIIIor fratrum, qui hoc donum fecerunt. S. Oddonis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung