CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3402     View  [Back]
Charta qua Eraclius, Bigorrensis episcopus, Bernardusque Bigorrensis comes, dant monasterio Cluniacensi monasterium SS. Felicis et Licerii.
Ego Eraclius, Dei gratia Bigorrensis æcclesię episcopus, et Bernardus, Bigorrensis comes, desideramus et rogamus omnes Christi fideles tam futuros quam presentes, ut sint testes et fautores negocii quod in presentiarum dicturi sumus. Ex hereditate parentum nostrorum devolutum est ad possessionem nostram monasterium in territorio Bigorrensi situm, quod est contructum in honore beati Felicis martyris et beati Licerii confessoris et episcopi. In hoc ex multo tempore congregatio fuit monachorum, sed pro peccatis nostris, per incuriam nostram et aliarum personarum ad quarum curam et dispositionem idem monasterium pertinuit, non ita valebat ibi regularis disciplina et ordo monasticus, ut vel Deo placeret, vel nobis ad salutem animarum nostrarum expediret. Visum est ergo nobis querere consilium et auxilium domni Hugonis reverendi abbatis, et regentis illud reverendum collegium monachorum Cluniaco congregatorum. Per hujus loci abbates cum pleraque monasteria restaurata sint et meliorata per karitatem que, ut apostolus ait, omnia sperat, affectavimus nos quoque simile beneficium eorum sanctitatis obtinere. Hujus rei gratia, pro salute animarum nostrarum et parentum nostrorum facimus ipsius predicti monasterii tradictionem, et omnium rerum ad hoc quolibet modo pertinentium, Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum cujus supra meminimus Cluniacum; eo tenore ut Cluniacensis congregatio perpetuo jure illud habeat et possideat, et hujus congregationis abba, videlicet Cluniacensis, secundo loco post se committat cui velit et quomodo velit curam monasterii, et hoc semper fiat, sine omnium mortalium contradictione. Volumus quoque ut liberum sit et absolutum ab omni servitio et posteris nostris et cuilibet seculari, vel æcclesiasticę potestati. Et hoc sit manifestum et indubitatum quod nostra est voluntas et nostra petitio, ut hæc eadem nostra traditio per romanum pontificem confirmetur, ut quicumque eam violare et infringere temptaverit, sciat se per ejus auctoritatem excommunicatum, et a sancta Dei separatum æcclesia. Hæc autem carta scripta est in ipso Bigorrensi castro, et data XI kalendas decenbris, anno Dominicę incarnationis millesimo sexagesimo quarto, regni autem Phylippi regis Francorum quarto, indictione secunda. Signum domni Eraclii Bigorrensis episcopi. Signum domni Bernardi, Bigorrensis comitis, qui hanc cartam dederunt. Signum domni Stephani Oloronensis episcopi. Signum domni Durandi Tolosani episcopi. Signum Gregorii Lacurrensis episcopi. Signum Petri Aturrensis episcopi. Signum domni Bernardi, Dormaniacensis comitis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung