CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3405     View  [Back]
Charta qua Tedza et filius ejus Odilo dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Fargiacensi et Castaniensi.
Noverint cuncti filii sive fideles sanctæ matris æcclesiæ, tam presentibus quam futuris, quod ego Tedza femina vidua, ob remissionem meorum ac mariti Ebrardi et patris ac matris totiusque meæ consanguinitatis facinorum, conjuncto consensu et laudatu filii mei Odilonis, in primis Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro atque Paulo fratribusque Cluniacensibus, dono et trado, post meum discessum, medietatem totius mei alodi, situm et positum in villa Fargiacensi, in episcopatu Cabilonensi, ac medietatem vineæ positæ in villa Castaniensi, ita ut ab ipsis perpetuo, absque ulla calumpnia vel mala consuetudine, possideantur et retineantur. Sed et in vita mea de ipso alodo in vestitura duo jugera sive duos jornales, et de vinea duos sextarios vini. Ego quoque filius ejus Odilo similiter, post meum discessum, si sine legali herede obiero, alteram medietatem alodi quæ ex parte matris retineo, offero et dono; et illius alodi que ex parte patris habeo, do ac trado eodem modo. S. Isembardi presbiteri. S. Richardi prepositi. S. Constantini Pelliciarii et filii ejus Bernardi. S. Bernardi Calvi et Ornadi Sartoris. Facta [est] autem hæc donatio sive descriptio Cluniaco, in publico capitulo, anno ab incarnatione Domini millesimo LXV, indictione III, feria Vta, kal. septembris, luna XXVII, regnante rege Francorum Philippo. Quod si quis contradictor sive calumpniator hujus donationis insurrexerit, sit portio ejus cum Juda traditore Domini, et Dathan et Abiron, in inferni baratro.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung