CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3408     View  [Back]
Charta qua Humbertus miles et monachus dat monasterio Cluniacensi mansum et servos in villa Bierias.
Notum sit omnibus hominibus, quod ego Humbertus miles reminiscens pondus peccatorum meorum seu patris et matris et omnium parentorum meorum, ideoque dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum, ubi domnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur, aliquid de rebus meis hereditariis, que sunt site in pago Matisconensi, in villa cui vocabulum est Bieries dono unum mansum, quem Grimaldus tenet et franchisam mansi, et omnia que ad ipsum mansum pertinent. Insuper [dono] unum servum, cui nomen est Grimaldus, non illum cujus supra mentionem fecimus, sed alium ejus cognomen. Hanc donationem ego Humbertus miles atque Cluniensis monachus affirmo et corroboro, et fratres mei Wido et Durannus, Gaufredus consobrinus meus, Hugo et frater ejus Artaldus. Facta est hec anno M LXVI, indictione III, regnante Phylippo rege Francorum, mense VI, feria VI, a Willelmo monacho atque Teutonico.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung