CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3413     View  [Back]
Charta qua Isembertus dominus Castri Allionis, cum consensu uxoris suæ Gisbergæ et filii Eblonis, dat monasterio Cluniacensi insulam que vocatur Aias, aliasque res addit in insula Olerone, etc.
Ego Isembertus, dominus Castri Allionis, inter alias totius orbis ecclesias pręcipua religionis observantia Cluniacense cœnobium florere nostris temporibus audivi, tractus itaque odore unguentorum illius, operam dedi qualiter tantę ecclesiæ possem spirituale beneficium promereri. Proinde uxoris meæ Gisberge, filiique mei Eblonis assensu et voluntate, dedi in eleemosinam Deo et prefate ecclesie in manu domni Hugonis abbatis insulam quandam, quæ vocatur Ayas, absque calumpnia vel consuetudine alicujus potestatis: dedi etiam totam ex integro liberam et quietam, sicuti mei juris esse dignoscebatur. Ita tamen ut nullus recedente mari in circuitu insule piscari presumat, nisi permissione monachorum in ea habitantium, ea tamen conditionis interpositione, quod de captura piscium, sive avium, tertia pars monachis restituatur. Dedi insuper monachis ibidem Deo servientibus de possessionibus meis medietariam scilicet de Conderia, quæ sita est in insula Oleronis, liberam et quietam absque ullius potestatis consuetudine; dedi exclusam de Borda, et duo molendina in nemore Fluriacensi, que feceram in loco qui dicitur Conca putrida, tali pacto ut tres pauperes inde pascerentur et essent vestiti. Dedi decimam vinearum que presentes et future erant in nemore Fluriacensi, et in circumadjacenti provincia; et de nemore similiter quidquid necessarium fuerit domui de Alodio ad constructionem domorum seu molendinorum, sive ad calefaciendum, vel ad alias res complendas. Hoc laudavit, hoc concessit, hoc confirmavit domnus meus Wido, comes Pictavorum, in manu domni Hugonis abbatis, ut in charta quam ipse comes in Aias componi fecit de libertate insule scribitur. Ac ne forte in posterum hec tam solempnis donatio seu confirmatio supervenientium posset cavillatione convelli, literarum nostrarum adibita est privilegialis auctoritas. Hujus rei testes sunt præfatus Hugo abbas, Odo Angeliacensis abbas, Ademars Lemovicensium abbas, Eblo filius meus, Josselins de Niort, Aimericus vicecomes, Hugo Burdot, Constantius Brunet et alii. Facta sunt autem hec anno incarnationis Domini millesimo septuagesimo septimo, Rome Alexandro papa secundo pontificante, in Francia rege Philippo regnante, Domino autem nostro per cuncta secula imperante.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung