CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3426     View  [Back]
Charta qua Wido et uxor ejus Maria dant monasterio Cluniacensi vineam recenter plantatam in villa Vinosa.
Æcclesie filiis notum sit cunctis, presentibus et futuris, quod ego Guido, cum uxore mea Maria, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, quibus dedit Deus potestatem in cœlo et in terra ligandi et solvendi, pro remedio animarum nostrarum partem predii nostri, vineam scilicet noviter plantatam, et quod plantandum restat in villa quę nuncupatur Vinosa, presentibus testibus his: Bernardo Grosso cognomine, Grausfredo ejusdem uxoris meę fratre, Vuichardo de Graiso, Hugone de Bisca. Facta est autem hæc donatio anno ab incarnatione Domini Mo LXo VIIIIo, indictione VII, regnante Philippo rege Francorum, IIIIo regni ejus anno, regnante Domino nostro Jesu Christo, cujus anni non deficient, cujus regni non finis erit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung