CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3431     View  [Back]
Charta qua Stephanus notum fecit se monasterio Cluniacensi dedisse clausum de Moncuc.
Notum sit omnibus fidelibus christianæ religionis, presentis temporis atque futuri, quod ego Stephanus, ob remissionem meorum et patris ac matris cunctæque meæ propinquitatis peccatorum, clausum de Moncuc, extra augmentum quod deinceps faciam, dedi Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniacensibusque fratribus, ab ipsis perpetuo possidendum, absque ulla calumpnia vel consuetudine. Hanc autem cartam laudaverunt et firmaverunt Wigo, filius Hugonis, consobrinus ejus, necnon etiam Humbertus, Wichardus atque Dalmatius, filii Wichardi, consobrini ipsius similiter, et Wigo et Rotbertus quoque de Varenna, et Ayminus de Pitseis et Gausmarus frater ejus, et Rotlannus de Muntaignei et Gausmarus de Vernei et Poncius de Vicurzun. Fuit autem ista carta firmata ad portum de Domno Martino super Sagonnam fluvium, in manibus Drogonis, episcopi Matisconensis, et Sigaldi, prioris Cluniensis, atque Wichardi, monachi, consobrini ipsius Stephani. Excommunicavit etiam Drogo episcopus omnes viros sive mulieres quicumque hoc donum vel cartam calumpniati fuerint, nisi quantocius penituerint et emendaverint, ut sint socii et participes dampnationis Judæ, Domini traditoris, et Datan et Abiron, omniumque malignorum spirituum, dampnati in anima et corpore. Amen, amen, amen.
(Au dos:) Carta Stephani de Bellojoco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung