CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3438     View  [Back]
Charta qua Wido Largus, cum consensu uxoris suæ et multi alii, dant monasterio Cluniacensi prædium in Sinaquis et alodia ad Guagnoni Villam, etc., ad fundandam in loco Pitueris ecclesiam.
Quoniam quidem generatio advenit et generatio preterit, ac nichil est sub sole conditioni hominum ita dispositum, quod quandoque sui mutabilitatem possit evadere, oportet nos meliorem nostri partem, quod est intellectus, utcumque viribus valemus vel modicum exercere, ut quod in nostri presentia geritur, qualiter inviolabile ac ratum permaneat posteris litteratim mandetur. Igitur Dominicis verbis non surda aure auditis, quidam peccatores, sed de Pitueris castro inter primates secundum hoc seculum nobiliores, perterriti immanitate et enormitate peccaminum suorum, domnus videlicet Wido, cognomento Largus, de cujus capite tocius alodi constat medietas, filii sui uxorisque consensu, domnus Hadericus, qui fuit Aurelianensis episcopus, atque Hysimbardus, frater ejus, domnus Wido abbas, per cujus consilium hęc acta sunt, et Gaufredus atque Ulricus nepotes eorum, et Albertus, nobilis miles, uxoris filiorumque suorum consensu, donant atque concedunt Deo omnipotenti, necnon et beatæ Dei genitrici Mariæ sanctisque apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, pro redemptione animarum suarum omniumque parentum suorum precedentium atque subsequentium, quoddam predium, quod conjacet Sinaquis, inter Pitueris castrum et Dadonis villam, sed et in burgo prefati castri vel ubicumque domnus Hadericus habere alodi aliquid videtur; totum autem quod domnus Wido Largus habere videtur in alodo apud Guagnoni Villam, vel in hospiciis, vel in culturis, sive de patrimonio illi acciderit, vel quoquo modo postea adquisierit, eodem modo concedit: eo tenore ut monachi Clunienses habeant et possideant jure perpetuo et pro animabus illorum quorum helemosinas vel hic jam receperunt vel recepturi sunt, preces cotidianas Deo persolvant, ut dantes et accipientes simul in vita æterna feliciter vivant. Hęc autem carta facta est jussu voluntario domni Phylippi, regis totius Gallię, preclarissimi viri, et domni Richerii, Senonensis archiepiscopi, atque domni Rainerii, Aurelianensis episcopi, qui cum magno gaudio et devotione ibi cimiterium consecravit, propriis manibus in ędificanda æcclesia primum lapidem posuit, laudantibus atque cohortantibus cunctis Pitueris castri primatibus atque nobilibus. Si quis autem, armis diaboli agitatus, contra regiam potestatem atque confirmationem et episcopalem corroborationem atque sanctę æcclesie robustissimam auctoritatem se erigere presumpserit, calumpniam ingerendo huic tam undique confirmatę donationi, nullo modo prevaleat, sed pro tali presumptione auri libras mille componat, et fiant filii ejus orphani et uxor ejus vidua, atque cum Juda, Christi traditore, in abyssum inferni detrusus, inrevocabiliter æternas pęnas luat. S. Rainerii, Aurelianensis episcopi. S. Widonis Largi. S. Tetbaldi, filii ejus. S. Ulrici, nepotis eorum, cum Walterio, fratre suo. S. Haderici clerici, qui fuit Aurelianensis episcopus. S. Hisimbardi, fratris ejus. S. domni Guidonis abbatis et Gaufredi militis, nepotum Haderici et Isimbardi. S. Gibaldi pueri, nepotis eorum. S. Alberti militis. S. Gaufredi militis. S. Isimbardi fratris ejus. S. Hugonis de Tuslvilla. S. Petri de Stampis, qui fuit cum Tetbaldo filii Arardi. S. Letaldi, filiorumque suorum Fulconis et Godefridi. S. Symonis et Theoderici. S. Rainardi capiterii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung