CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3441     View  [Back]
Litteræ Aldefonsi, regis Hispaniarum, ad Hugonem, abbatem Cluniacensem, quibus ei nuntiat se duplicaturum esse censum quem pater suus fratribus Cluniacensibus dederat.
Hugoni venerabili et excellentissimo abbati Cluniacensium, virtutum floribus claro, fomite divino suffulto atque cuncte dulcedinis mellifluo seniori, quem sue dignitatis clarificat gradus, necnon cuncte nobilissime congregationi apostolorum Petri et Pauli, A[ldefonsus] gratia Dei Hyspaniarum rex, cum omni devotione mentis et corporis, suum stillare fascem vereque caritatis custodiam, vitęque ęterne gaudia atque perpetuam prosperitatem et salutem, necnon quicquid sublimius ex intimo corde amplexibili dilectione in Domino Jesu Christo. Quanta te, gloriosissime pater, devotione diligam, melius, ut puto, ipse cognoscis quam aliquis doctor in carta scribere possit, Robertum, quem supra omnes monachos teneo excellentiorem et cariorem vestrumque ex intimo corde fidelissimum confratrem, scientem qualiter tuus amor factus est mihi velud ignis tota die et nocte ardens in corde meo, unde si omnia mihi dedisses que in mundo habere potes, puto nichil esse ad comparationem illius boni, quod causa mei particulam tui gregis, quem spirituali fovisti manu, in nostris partibus misisti. Quapropter, gratia Domini te illuminante, ego servus servorum Dei, omnino tue subjectus pietati magis hac magis tuam deprecor paternitatem, ut in bono quod cepisti perseveres, quatinus aliquos tuę sanctissime religionis domesticos mittere digneris, et ut illum nostrum et vestrum locum, quem tuo sanctissimo fonte incepisti rigare, repleatur tua dulcedine dum in hoc fragili moveor. Ad hoc scito, sanctissime pater, censum quem pater meus illo sanctissimo loco Cluniacensi solitus erat dare, ego, annuente Deo, in diebus vite meę duplicabo, et seriem testamenti composui coram testibus, ut quisquis qui hoc regimen post excessum vitę meę accepturus erit, quod teneo, quomodo hoc censum quod sanctis apostolis Petro et Paulo et vobis et sanctissimę vestre congregationi tribuo, quatinus ipse similiter qui hoc regnum habuerit debito persolvat illo sanctissimo loco; sin autem noluerit, quomodo, potestate Dei et precibus beatorum apostolorum Petri et Pauli ipso regno careat. Idcirco, egregie pater, vestram deprecor paternitatem, ut hoc censum quod vobis addidi, propter triticum venundetur, et inde adquiratur, ut illa sanctissima congregatio vitam suam sustentare valeat; et quicumque hoc censum (quod domnus Robertus, noster amicus, vester autem animo et corpore familiaris, mihi die hac nocte addere suasit), in alio loco miserit, nisi, sicut supradictum est, et ut ipse proprio ore vobis dixerit, cum Juda traditore in inferno sustineat penas, et a fronte suis careat lucernis. Quapropter, egregie pater, supplici devotione tuam deposco clementiam, huic meę deprecationi benigno sinu favens quam a te petere ad presens cupio; vellem admodum, si gratia tui esset, domnum Robertum omnino in nostris partibus adesse, quem summum atque carissimum pre omnibus rebus habeo. Qua de causa vellem eum mecum esse in vita et in morte, quoniam illius suffulcior, ejusque dulcissimis verbis foveor; nam scitis pro certo vestro usui est omne consilium quod agitur erga me. Ideoque ut curam mei habeatis rogo, ut nullius causa inpedimenti dimittatis quin in nostris partibus omnino eum sinatis habitare. De Romano autem officio, quod tua jussione accepimus, sciatis nostram terram admodum desolata esse, unde vestram deprecor paternitatem, quatinus faciatis ut domnus papa nobis suum mittat cardinalem, videlicet domnum Giraldum, ut ea que sunt emendada emendet, et que sunt corrigenda corrigat. Valete.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung