CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3446     View  [Back]
Charta qua Guido, comes Pictavensis, et Franco Sanctonensis werpiunt omnem consuetudinem de rebus quæ ad Cluniacum monasterium deferentur.
Notum sit cunctis presentibus atque futuris, quod ego Guido, indignus et peccator, comes Pictavensis, audita voce Domini dicentis: «Date et dabitur vobis», dono Deo, a quo bona cuncta procedunt, et beato Petro Cluniacensi, monachisque ibidem Christo famulantibus, pro salute anime mee, patris mei, omniumque parentum meorum, in tota terra mea, de omnibus rebus que Cluniaco deferuntur vel portanda sunt ad opus monachorum, videlicet ad edendum sive ad induendum, omnem consuetudinem quam in dominio possideo, absque ullo retinaculo. Quod audiens, ego Franco Sanctonensis dominum meum comitem de suis helemosinas facientem, me quoque ut id ipsum facerem precantem et exortantem, gratia Dei compunctus, quicquid in eadem consuetudine habeo, similiter pro redemptione anime mee parentumque meorum, dono Deo et beato Petro Cluniacensi atque concedo. Hoc namque donum concedimus ego Guido, dux Aquitanie, et Franco Sanctonensis, anno ab incarnatione Mo LXXI, in dormitorio Sancti Petri Sanctonensis. Testes idonei qui hoc viderunt et audierunt: Domnus Boso, comes de Marcha; Gaufredus de Mauritania, Arnaldus Jannio, Poncius, sacrista Cluniacensis, Arnaldus Girardus et alii plures.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung