CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3448     View  [Back]
Charta qua Hesso nobilis homo tradidit in manu Hermanni, marchionis marchiæ Veronensis, alodium suum in pago Brisgoacensi, ea ratione ut illud capellæ de Rimesingen ipsamque capellam monasterio Cluniacensi daret.
Noverit industria omnium Christi fidelium et nunc presentium et evo sequenti futurorum, quod quidam nobilis homo, nomine Hesso, omne predium, omnia mancipia, sive allodium suum situm in pago Brisgoacensi, sive Archaim, tradidit in manum Hermanni, marchionis marchie Veronensis, ea racione ut idem prenominatus marchio inde faceret quod idem prenominatus [Hesso postulasset. Rogavit ergo marchionem predictum Herimannum] Hesso jamdictus totum alodium supra memoratum donare libera manu et addicare ad quamdam suam capellam que apud villam nomine Rimesengen in colle constructa habetur extra ambitum ville, in qua capella Deo famulantes viverent ex possessionibus supradictis, ad hoc inibi profecto deputatis ac donatis. Quibus ita ordinatis, adjecit etiam idem Hesso aliam postulationem, scilicet ut prefatam capellam cum omnibus appendiciis suis sepe jam nominatus marchio donaret Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad monasterium Cluniacum, ea lege ut annuatim illuc pro censu reddatur aureus unus. Tradidit sibi in loco Perolteshol hoc in publico mallo legitime prenotato.
(Au dos:) Carta Hessonis nobilissimi hominis de alodio suo et mancipiis et capella Rimessan. In pago Brisgoacensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung