CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3450     View  [Back]
Charta qua Fredericus, Genevensis episcopus, dat Romano monasterio, per manum Algodi, advocati sui, res suas in villa Tauriano, in episcopatu Bisuntino.
In Christi nomine. Notum esse volo Dei ecclesiæ fidelibus, qualiter ego Fredericus, Dei gratia Genevensis episcopus, cogitans humanæ fragilitatis casum atque animæ meæ seu animarum antecessorum meorum remedium per hoc maxime adipiscendum, dono in episcopatu Bisuntino, et in comitatu Willelmi comitis, et in villa nomine Tauriaco, per manum advocati mei Algodi, omnia quæ ibi mei juris esse videntur, tam in casis et in casalibus, pratis, campis, silvis, arboribus pomiferis et impomiferis, aquis, aquarumve decursibus; necnon in servis et ancillis, totum usque ad exquisitum, ad altare Sancti Petri Romani Monasterii et monachis Deo et sancto Petro ibidem assidue famulantibus, videlicet eo tenore ut fratres omnes loci memoriam mei, quandiu vixero, habeant, post meum vero obitum, singulis annis, sicuti de proprio fratre, anniversarium faciant. Ego Algodus advocatus hanc cartam de terra levavi, et scribere et firmare rogavi. Cono testis. Alius Cono testis. Gotefridus testis. Saligerius testis. Oldricus testis. Si quis autem extiterit qui hanc donationem infringere voluerit, Dei excommunicationi et sancti Petri, necnon et nostræ subjaceat, donec ad satisfactionem veniat. Ego Anselmus, jussu Willelmi cancellarii, regnante juniore rege Henrico anno XVII scripsi, Genevis, die veneris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung