CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3452     View  [Back]
Præceptum Aldefonsi, regis Hispaniarum, quo monasterium Sancti Isidori monachis Cluniacensibus dat.
In nomine Genitoris et Geniti simul et ex ambobus procedentis Spiritus Sancti, qui est trinus in unitate et unus in deitate, per quem universa gubernatur creatura, et cui famulantur celestia simul et terrestria, ad cujus imperium obediunt maria, a quo cuncta creata sunt, omnia mirabiliter operata, qui hominem ab humo plasmavit, et in finem seculorum formam servi adsumens per passionem propriam misericorditer redemit, et ne humanum genus periret sanctos apostolos suos predicare secundum sanctum euvangelium in universum mundum et confirmare in fide Christi credentes transmisit; hæc benigne disponens providentia divina, non quo ipse alicujus egeat dono, qui est omnia in hominibus, sed ut offerentum placabile respiciat donum et bono desiderio concessionis accipiat sacrificium. Ideoque ego Aldefonsus, rex Ispaniarum atque Leonensis, audiens scripturę divinę oraculum, et adimplendum aliquantulum cupiens bonum, ut tibi omnipotenti Domino Deo et nostro Patri pura mente, de quo mihi tribuisti, rederem aliquam partem, pro remedio animę meę et pro anima patris mei et matris meę et omnium parentum meorum, ex nomine sanctę Trinitatis facio testamenti seriem et propriam donationem in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ad locum Cluniacensem, ubi preest domnus Hugo abbas, de monasterio quod est constitutum in honore sancti Isidori martiris, quod est situm inter duo flumina, unum vocatur Carrion et alterum Pisorga; et sicut supradictum est concedo et offero hoc monasterium ecclesię sanctæ apostolorum Petri et Pauli, et abbati fratribusque suis, qui secum in Dei auxilio sanctę regulę colla submittunt, cum omni integritate sua, quantum ad ipsum locum pertinet: hæc sunt monasteria, cum villis suis et cum suis antiquioris terminibus, scilicet montes et colles, silvas, prata, vineas, terras cultas et incultas, ortos, molendinos, aquas, fontes, piscarias, introitus et exitus. Istam donationem facio et confirmo secundum meum jus, sicut fuit donatum et confirmatum ad illum locum supradictum Sancti Isidori martiris in tempore patris mei vel parentum meorum, attestante propheta qui ait: «Vovete et reddite Domino Deo vestro,» et in alio loco subsequenter ait: «Tua sunt enim omnia, Domine, et que de manu tua accepimus, in tuo sancto timore detulimus tibi.» Oro, Domine, et te creatorem universitatis efflagito, ut, si quis temerarius aut quælibet potestas, hunc conscriptionis testamentum ad irrumpendum venire conaverit, vel contentionem aut disturbationem aliquam inmittere temptaverit, sive ex propagine vel stirpe mea, seu etiam quislibet rex vel comes aut pontifex, hanc factionem infringere voluerit, quisquis ille fuerit, in primis a comunione redemptionis, quod est corpus et sanguis Christi, extraneus habeatur, ut lucernis quibus videtur propria fronte carens, picea tunica circumtectus, cum Juda proditore in inferni baratro dimersus consors inveniatur et in ultimo juditio, quando ipse apostolus Petrus cum Domino super duodecim tronos sessurus, eum sentiat ultorem et terribilem judicem; et in presentia regia vel juditiaria sententia coartatus, X auri libras, et omnia suprataxata vel scripta in duplum vel tripplum parare cogatur invitus. Hanc scriptionem perpetua et firma semper obtineat. Facta cartula testamenti IIII kalendas junii, millesimo CXI, regnante Aldefonso rege in Castella et in Legione. Ego Aldefonsus rex hanc cartulam testamenti, quam fieri elegi, et legendo agnovi et manu mea signavi. Sub Christi nomine, sedis Palentine Bernardus episcopus confirmavit. Sub juratus Christi, Scemenus episcopus in Burcos confirmavit. Sub potentia Christi, Pelagius episcopus in Legione confirmavit. In sede Astorica Petrus episcopus confirmavit. Comes domnus Gunsalbus confirmavit; comes Petrus Ansuria confirmavit; comes Grunnio Gunsalbus confirmavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung