CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3455     View  [Back]
Charta qua Ruozelinus miles dat monasterio Cluniacensi tres mansos in villis Baletheir, Novila et Maries.
Notum sit omnibus sancte ecclesie Dei fidelibus, tam presentibus quam futuris, quia ego Ruozelinus miles, saluberrima illa divinæ pagine sententia ammonitus: «Non apparebis in conspectu Dei tui vacuus», aliquantulum possessionis mee promitto, ut in incerto vocationis mee tempore, quantulacumque parte non vacuus, securior tremendo assistam judici. Hac igitur de causa qua supradixi, dono Deo omnipotenti et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad monasterium Cluniacum, mansum unum in villa Baletheir; item unum mansum in villa que nuncupatur Novila; item alium mansum in villa Maries. Hec ut dixi potestative absque omnium hominum contradictione, absque ulla reservatione dono, ut perpetuo jure Cluniacensis congregatio ea possideat. Si quis hanc donationem ulterius infringere voluerit, Dei verbere correptus resipiscat; judici autem X auri libras persolvat. Factum est hoc anno Domini millesimo LXXIIIo, indictione XI.
(Au dos:) Karta Ruozelini de Balteis (sic).
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung