CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3456     View  [Back]
Charta qua Raimundus Petri dat monasterio Cluniacensi ecclesiam Sanctæ Mariæ de Cubaria.
Universis catholice ecclesię filiis simulque omnibus in Christo ubique credentibus, tam futuris quam presentibus, notum sit, quod ego Raimundus Petri restaurationem et meliorationem desiderans omnium ecclesiarum Dei et precipue illius ecclesię quę olim constructa est in honore beatę Dei genitricis Marię, in valle que ab antiquis Cubaria est cognominata, ubi et congregatio monachorum precedentibus temporibus in tantum floruit, quod adhuc Abbatia solo nomine vocitetur, quam ego jure hereditario ex parentum meorum posteritate tenere et possidere videor; et ipsa abbatia vel ipsa ecclesia sita est in pago Narbonensi, infra fines vel terminos territorii Petre Pertusensis, secus fluviolum Rivo Frigido dictum. Igitur ad honorem Domini nostri Jesu Christi et ejus beatissimę genitricis Marię, atque ad restaurationem loci illius in monasticum ordinem, Bernardus, Bisildunensium comes, sub cujus potestate locus ipse redigitur, et ego Raimundus Petri et Berengarius Petri, cum uxoribus et cunctis filiis nostris, cum consilio et voluntate Gifredi, Narbonensis archiepiscopi, nos omnes simul legaliter damus et sollempnem donationem facimus Domino Deo et sanctissimis ejus apostolis Petro et Paulo atque cenobiis Cluniensi et Moysiacensi simulque abbatibus et monachis ibidem Deo servientibus, tam futuris quam presentibus, predictam ecclesiam cum omnibus ad ipsam pertinentibus, et quod vulgo dicitur cum suo cincto, et illos honores quos clerici tenuerunt, id est Stephanus Alarig et filii ejus et Raimundus Oddo et Bernardus Adalbert, et Lanfres et Poncius Oliba et de honore predictorum clericorum agrarium tantum in vita mea retineo, et post discessum meum, ecclesię ipsi et habitatoribus ejus, absque ulla contradictione, retineo. Insuper vero ipsum dominicum ortum, qui est infra rivos, et ipsam condaminam quam Petrus Stephanus laborat et aliam quam Raimundus Oddo laborat, ipsam etiam de Melnag et aliam quę est juxta fluvium Nigra et ipsum molendinum quem vocant Agolorig, quem Petrus Adalberti tenet, et unum mansum in villa Deannas, ubi habitat Raimundus Duran, totum et ab integro, et in villa de illa Salella unum ortum obtimum, et de omni valle que Cubaria dicitur, cum finibus et terminis suis, damus totum decimum, excepto illum quem Arnaldus Raimundi tenet. Insuper autem terras ermas quantum omines, qui ibi abitaverint laborare potuerint, que de mansis non sunt, similiter donamus; istos omnes honores, cum supradicta ecclesia et quicquit habitatores loci ipsius juste adquirere amplius ibi potuerint, totum et ab integro sicut jam supra dictum est, in proprio alode, absque ulla reservatione cum terris et vineis, silvis et aquis, molendinis, et molendinariis, aque ductibus et reductibus, pascuis et piscariis, cultis et incultis, ingressibus et egressibus, et omne quicquid dici vel nominari potest, concedimus et donamus libenti animo, et plena memoria supradictis locis Cluniaco et Moysiaco et eorum abitatoribus, abbatibus, et monachis istis et cunctis eorum successoribus, ut abeant absque ulla contradictione in proprio alode, et possideant in perpetuum. Ante omnia autem ex parte Dei omnipotentis obtestor, et prohibeo ego Raimundus Petri supradictus, ut nullus laicus homo vel femina ullam potestatem aut ullam bajuliam, vel aliquam malam consuetudinem in supradictis honoribus habeat vel retineat, set libere et absolute totum ab integro permaneat et existat in Dei servitio, et servorum Dei qui ibi habitaverint in eternum. Sane si aliquis (quod absit!), diabolico spiritu captus, hujus cessionis vel descriptionis donationem in aliquo violare aut disrumpere temptaverit, non habeat potestatem, set sit in inferno ejus hereditas cum Juda traditore et aliis in eternum dampnatis. Insuper etiam in presentia Romani pontificis et aliorum fidelium christianorum quasi tirannus et sacrilegus, quousque satisfatiat dijudicetur. Facta autem hujus cessionis descriptio Dominice incarnationis anno millesimo septuagesimo tertio, Gregorio papa VII Rome pontificatus arche sublimato, Francorum regnante Philipo rege. Nomina vero illorum, qui hęc affirmant et corroborant ita esse tenenda, ista sunt: Ego Bernardus, gratia Dei comes, adfirmo et propria manu consigno ita †. Ego Raimundus Petri confirmo atque dono propriis manibus et consigno ita †. Ego Berengarius Petri, Petre Pertusensis, dono et laudo, subsigno ita †. Aliorum vero multorum bonorum hominum nomina, qui hec subsignaverunt, subtus sunt subsignata: Signum † Berengarii Raimundi. Signum † Petri Raimundi. Signum Bernardi Raimundi. Signum Bernardi Willelmi de Soladgue. Signum Willelmi Willelmi. Signum Bernardi Adalberti †.
(Au dos:) Quomodo factæ sunt plures donationes abbatie de Cubaria in Narbonensi, quę est subjecta monasterio Moysiaci, etc.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung