CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3465     View  [Back]
Charta qua Gerbertus Mironis dat monasterio Cluniacensi castra de Berano et de Roda, etc.
Pateat cunctis presentibus et futuris, qualiter Gerbertus Mironis egritudine detentus, loquelam habens plenam, memoriamque integram, jussit facere suum testamentum litteris tantum editum, et in illo testamento dimisit aliquam partem suorum alodiorum Domino Deo et cenobio Sancti Petri Cluniacensi ejusque congregationi illi famulanti, et misit in illo testamento suos manumissores, videlicet Mironem Isarni atque Berengarium Bernardi, et sororem suam, nomine Dalmidanam, sive Guilabertum Seniofredi et Bernardum Olibani et Remundum Olibani, atque Ermingaudum Arnalli. Propterea nos manumissores suprascripti omnes, ne injuste pereat quod perire non debet, in sanctę Trinitatis nomine nos consignantes, sive tradentes facimus cartam donationis Domino Deo et cenobio Sancti Petri Cluniacensis, ex hoc omne quod novimus a prefato Gerberto illic esse concessum in testamento sue testacionis ultimo, unde judicium est obligatum infra sex mensium spacium, propria testium juratione corroboratum. Sunt autem hec omnia multis in locis posita. Primo namque damus consignantes sive tradentes Domino Deo et cenobio Sancti Petri Cluniacensi ipsum castrum de Berano et de Roda, cum illorum terminis omnibusque pertinenciis que hodie habent vel habere debent: medietas vero de ipsa Bleda cum ejus apertinenciis omnibus que habet et habere debet, [sic remaneant] ad Berano; et ipsum alodium quod habebat in Fodex, cum omnibus ejus pertinenciis que habet et habere debet, remaneat ad prefatum castrum de Berano; et ipsum mansum quod comparavit de Juliano, cum ipso qui fuit de Quadrel, que comparavi in termino de villa de Mager, remaneat ad prenominatum castrum; et ipsum alodium quod comparavit in castro de Cabrera vel in suis terminis, remaneat ad predictum castrum; et ipsum alodium vel mansiones simul cum ipsis vineis [in loco vocitato Quart, quę habebat in Bagneolis, remaneant ad Bera. Ipsę suę mansiones quas habebat in Barchinona, simul cum ipsa de Provincials, cum ejus alodio quod in girum eam est vel medietatem de ipsis vineis] que ibidem sunt, remaneat ad ipsum castrum; et ipsum castrum de Durius, post obitum sororis sue, cum omnibus ejus terminis suisque apertinenciis remaneat ad Berano, et ipsam tenedonem que Gerbertus Mironis ibi habebat, teneant etiam qui tenuerunt ipsum castrum de Berano, in vita sororis sue; et ipsum castrum de Berano et de Roda cum his omnibus suprascriptis remaneant in bajulia Domini Dei et Sancti Petri Rome et in potestate Sancti Petri de Clunneg ad suum plenissimum proprium, sub tali modo et ordine, ut mittat ibi aba IIIIor monachos, qui stent in hac patria, et hoc quod fuerit necesse ad eorum opus, secundum ordinem hoc faciat. Insuper, quod inde remanserit et quod Deus ibi inantea dederit, mittant ipsi monachi in opera de Berano et de Roda, in kavallariis qui defendant ipsam terram contra Sarracenos. Alaudem ipsum de Mulnels dimitto ad sororem meam Dalmidanam in vita sua; post obitum suum remaneat ad Sancti Petri cenobium de Clunneg, et ad Berano. Medietatem vero de ipsa Bleda cum suis terminis et pertinenciis, exceptam ipsam æcclesiam, dimittimus ad filiam suam, nomine Valentiam, ut teneat in vita sua. Post obitum suum, remaneat ad Sancti Petri cenobium de Clunneg sive ad Berano. Similiter mandamus, ut ipsum kastrum de Roda accipiat Berengarius Bernardi, per manum seniorum dicti Sancti Petri cenobio de Clunneg et faciat illis adfidamentum et fidelitatem, et donet eis potestatem quantascumque vices illi voluerint, et habeat ibi dominicaturam jam dictus Berengarius ad illorum voluntatem in suis terminis in ipsum castrum. Et iterum mandamus, ut ipsum alodium de Fodex, quod jam suprascripsimus, habeat Berengarius per eos monachos in vita sua, exceptis ipsis ortis. Post obitum autem suum, remaneat ad Sanctum Petrum de Clunneg; suprascripta quoque omnia, sicut resonat in suo testamento et in ejus judicio, sic tradimus et consignamus in jus et dominium predicti cenobii Sancti Petri de Clunneg, cum omnibus eorum egressibus sive regressibus, propter Deum et animę [predicti] testatoris remedium, sive omnium fidelium defunctorum atque ut quietos exinde reddamus et securos predictos cenobii jam dicti monachos super hujusmodi donatione sive consignacione, inquietare vel sollicitare illut audeat modo vel in futurum, facimus ibi hoc traditionis et consignacionis scriptum, quod manu propria firmavimus et testes firmare rogamus. Si vero nos traditores et consignatores, aut utriusque sexus homo hoc disrumpere voluerimus aut voluerit, nil valeat, sed componamus aut componat predicto cenobio hoc omne in duplum cum omni sua melioracione; postmodum vero hoc maneat firmum omnem per evum. Actum est hoc VIII kalendas februarii, anno XIIII regni regis Philipi. S. Mironis Isarni. S. Berengarii Bernardi. S. Dalmidane. S. Remundi Olibani. S. Ermingaudi Arnalli. S. Bernardi Olibani. S. Guilaberti levitę. Nos qui istam kartam traditionis sive consignationis firmamus et testes subscriptos firmare rogamus. S. Guillelmi Bernardi. S. Remundi Bernardi. S. Poncii levite. S. Remundi levite. S. Ardenchus levite, qui hoc scripsit cum litteris supra positis et fusis in linea XVI et in linea XVIIII, die et anno quo supra.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung