CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3466     View  [Back]
Convenientia inter domnum Hugonem, Cluniacensem abbatem, et Rostagnum, Avenionensem episcopum, de obedientia loci dicti ad Pontem.
Quoniam divina clementia humano generi misericorditer providens inter cetera preceptorum suorum documenta, quibus cęlestis regni introitum aperiri commendat, non modo in commune omnibus, verumetiam unicuique per se clamare videtur, quatenus dum tempus est, modis omnibus bonum, prout poterit, quis operari studeat, dicente Scriptura: «Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio est apud inferos quo tu properas.» Quapropter ego Hugo, Cluniacensis abbas, obœdientiam nostram in loco qui dicitur ad Pontem meliorare, vel ad loci nostri profectum vel ad servitium Dei cupiens, qualiter id implerem, cum consilio fratrum nostrorum, Bertranni videlicet, prioris Sancti Saturnini, necnon et Pontii, Canagobiensis cœnobii prepositi, et Arnaldi, Podii Odileni decani, itemque et Petri pari modo apud Valentiolam decani, vel aliorum qui nobiscum tunc erant, tractare cępi; simul etiam considerans quoniam si hoc facerem, non parvum profectum animę ipsius de cujus helemosina ipsa obędientia constabat, id est bonę memorię Berengerii vicecomitis prestarem, igitur domnus Rostagnus, sanctę Avinionensis ęcclesię episcopus, humiliter nos adiit et, ut ei supra memoratum locum ad construendum vel ędificandum seu meliorandum permitteremus, tam intente quam devote supplicabat. Verum nos ejus non statim petitioni adquiescentes, communicato primum cum supradictis fratribus consilio, ad ultimum ei locum eo tenore concessimus, ut nequaquam ei illum dono daremus, set, ut jam dictum est, ut ipse obędientiam ipsam sicut petebat edificaret et melioraret ad servitium Dei et sancti Petri apostolorum principis, necnon et ad profectum Cluniacensis loci. Quod si post unum, vel duos, aut tres annos, in ejus manibus memoratum locum decrescere, nec proficere experiremur, sicut inter nos pactum fuerat, possibilitatem haberemus absque ejus vel alicujus contradictione, ei locum ipsum auferendi, et nobis ipsis sicut prius retinendi. Si autem profectu temporis locus cresceret, et hoc inter nos conveniret, usque ad obitum ejus, vel si monacus fieret, usque ad habitus mutationem, locum ipsum cum his omnibus quę ei in eodem loco concedimus, dimittendum censuimus. Verum caute intuentes ne quisquam post ejus finem vel seculi, si tamen hoc fecerit, mutationem aliquid in jam dicto loco querere aut suo juri vendicare possit vel audieat, ex parte Dei omnipotentis et Sanctorum qui in cęlo habitant omnium, monemus et interdicimus, quatinus nec ipse qui tenet hanc episcopus in vita sua, occasionem alicui quoquo modo tribuat, nec aliquis parentum ejus, videlicet mater aut frater, sive alio modo consanguineus, inibi aliquid invadere de nostro vel retinere presumat. Hęc autem ibi retinemus, nec superius dicto episcopo concedimus æcclesiam et capellanum ęcclesię et ea quę ęcclesiastica sunt et ad ęcclesiam pertinent, et spatium in eodem loco ad domum et curtem capellano construendam, itemque spacium ad domum et curtem fratribus nostris construendam, in qua suum, si necesse habuerint, exercere possint mercatum. Habemus preterea duos ibi juxta molendinos, quorum unum ad presens episcopo concedentes, alterum retinemus, donec ipse nobis in Avinionensi civitate monasterium Sancti Agricolę condonet, aut si non prevaluerit id facere, ęcclesiam Sanctę Marię principalem, aut ęcclesiam Sancti Petri, aut Sancti Desiderii ęcclesiam nobis tribuere studeat; ceterum, sicut superius diximus, breviter iterum commemoramus, defendentes et interdicentes ex parte Dei omnipotentis omnibus hominibus, tam parentibus episcopi quam extraneis ejus, quatinus nec in vita ejus, nec post mortem, in sepedicto loco Ponto, quem episcopo ordine superius digesto concessimus, invadere vel retinere presumant, eorum quę vel modo ibi sunt vel episcopi studio processu temporis aucta vel meliorata inibi fuerint. Et si terra ipsa domibus vestiatur et in villam creverit, vestituram ipsam inter cetera, sicut jam superius scriptum est, omnibus simili modo interdicimus, quoniam ex conventione quam habemus cum episcopo, nostra est et nobis remanere debet. Ceterum autem quandiu eandem obœdientiam sepe memoratus tenuerit episcopus, decem solidorum censum annuatim ad urnam Sancti Petri, circa festivitatem Pentecosten, usque in octavis ejusdem festivitatis, in locum Cluniacum persolvere debebit; sed et quicquid in eadem supradicta villa Ponto vel modo ad presens in dominicatu suo habere videtur vel de reliquo dum vixerit adquirere poterit, libere nobis et absque alicujus calumpnia ad locum Cluniacum condonavit et hereditario jure perpetuo habendum contradidit. Si quis autem hanc cartam temerario ausu, quod non optamus, infringere conatus fuerit, terribilem omnipotentis Dei iram sanctorumque omnium, principaliter autem sancti Petri, cujus est causa, nisi resipuerit, incurrat, sitque Dei judicio maledictus et excommunicatus et ab omnium electorum consortio sequestratus, suaque intentione privatus, donec ad veram emendationem et satisfactionem recurrat. Facta est autem hęc carta, precipiente domno Hugone, venerabili Cluniensium abbate, simul etiam domno Rostagno episcopo precipiente et rogante, anno incarnationis Dominicę M. LXX. IIII, indictione XII, feria V, ante Purificationem sanctę Marię, apostolicę sedi presidente domno Gregorio papa VII, regnante Henrico rege Provintię, imperante autem Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in omnibus seculis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung