CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3467     View  [Back]
Charta qua Anselmus et frater ejus Walterius dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Belvisæ.
Quoniam Dominus per helemosinas peccata redimere constituit, nobis benigne salubriterque providens, ut parvis magna, perituris manentia, temporalibus mercemur eterna; igitur ego Anselmus, in nomine sanctæ et individuę Trinitatis, sententiæ dicentis reminiscens: «Redemptio animę viri substantia ejus,» et item: «Abscondite helemosinam in sinu pauperis,» dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, de rebus meis, prout meę possibilitatis est, videlicet clausum de Maiseres, in villa Belvisę; preterea quatuor jornalia de meliore terra quam habemus in eadem villa ego et frater meus Walterius, preter condaminas ante supradictum clausum, ubicumque mansuarius elegerit: hoc totum ad presens dono sine ulla reservatione, sine ulla inquietudine. Si quis autem, (quod absit!) hoc ulterius infringere temptaverit, horrendum Dei juditium incurrat, juditiaria autem potestate coactus XII auri libras persolvat. Facta est hæc donatio in capitulo Cluniensi, per manus fratris mei Walterii, anno ab incarnatione Domini millesimo LXXo IIII, indictione XII, in die Purificationis beatæ et gloriosę virginis Mariæ.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung