CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3471     View  [Back]
Charta qua Willelmus, Auxiensis episcopus, Raimundusque Lecturensis episcopus, et alii, dant monasterio Cluniacensi locos Sancti Genii et sancti Clari.
Quoniam inter alia quę humano generi ad auxilium divina providentia clementer providit, sanctorum etiam patrocinia misericorditer concessit, scilicet ut pro sibi famulantibus non infimum apud se intercedendi locum ipsi obtinerent. Quapropter ego Willelmus, Dei gratia Auxiensis archiepiscopus, necnon et ego Raimundus, Lecturensis episcopus, una cum Oddone vicecomite et nepote ipsius Viviano, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in manu domni Hugonis, ejusdem Cluniacensis venerabilis abbatis, locum de Sancto Genio cum omnibus appendiciis suis, libero jure et quieto, scilicet ut amodo et deinceps quamdiu monastica religio in supradicto Cluniaco vigu[er]it, isdem domnus Hugo abbas, seu post eum omnes ipsius successores, locum ipsum, sicut jam dictum est, cum omnibus appendiciis suis jure perpetuo teneant et possideant. Hoc autem, ut superius prefati sumus, ideo facimus, quatenus ab ipso sancto Genio apud Deum pro hoc opere in ultimo judicii die aliquam misericordię partem mereamur percipere. Nam cum locus ipse Sancti Genii monachorum prius cęnobium fuerit, ad hoc secularitate crescente jam pridie devenerat, ut ipsius necessitate victus cogente, derelictus potius videretur quam destructus. Preterea concedimus etiam et donamus eidem domno Hugoni abbati, ad locum Cluniacum, locum similiter de Sancto Claro, ut sicut jam supra prelibavimus de Sancto Genio, ab ipso ejusque successoribus omnibus deinceps quieto jure eodem modo teneatur et possideatur. Facta est autem hęc carta anno incarnationis Dominicę millesimo septuagesimo IIII, indictione XII, regnante Phylippo Francorum rege, imperante autem Domino nostro Jesu Christo, cujus regnum est omnium seculorum. S. Raimundi Willelmi. S. Oddonis. S. Unaldi abbatis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung