CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3481     View  [Back]
Charta qua Enego Bermundus Hugoni, Cluniacensi abbati, ecclesiam Sancti Salvatoris de Bilarfrida concedit.
Sub Christi nomine et individuę Trinitatis, Patris ac Filii ac Spiritus Sancti, qui cuncta ex nichilo excreavit visibilia et invisibilia, cujus regnum et ymperium jugiter permanet in secula seculorum. Magnus titulus est donationis in quo nemo potens est actum largitatis inrumpere, et dignum et pulchrum est ut donatio inter homines fiat, quia per donum tradidit nobis Dominus universa que habemus insuper faciem terrę; et nos de hoc quod nobis Dominus tribuit, facimus. Ego enim, Enego Bermundo conversus non usquequaque fiduciam sanctorum ulla desperatione deitio, sed etiam reatus meorum criminum expavesco et ut per sanctos Dei invenire merear remissionem omnium peccatorum meorum, per magnam clementiam suam, extitit in devotionem meam, ut hereditatem omnem meam, scilicet Sanctum Salvatorem de Bilarfrida, quod est constitutum inter Duos Montes: unus dicitur Cirius, et alter Lapidus, et juxta rivolum, quod dicitur Emeneda, dono ac concedo monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli loco Cluniacensi, in presentia domni Hugonis, abbatis, similiter et cunctę congregationis, cum omni integritate sua, cum omnibus villis et ecclesiis suis, et cum egressibus et ingressibus suis, et cum omnibus hereditatibus suis, prata, vineas, molendinos, terras incultas et cultas, et queque omnia ad ipsum locum pertinentia; dono et concedo hoc monasterium Sancti Salvatoris, pro remissione omnium peccatorum meorum et pro anima patris mei Vermudo et anima matris meæ Gerbira loco basilicę Cluniacensis, Hugoni abbati et cunctis fratribus suis ad serviendum ipso monasterio Cluniacensi, ut sit semper sub jugo sanctorum apostolorum Petri et Pauli in loco Cluniacensi, et abbati qui ibi preerit, et cui commendaverit, ad defendendum et corrigendum et regulam Sancti Benedicti ad inponendum. Istam seriem testamenti facio et confirmo monasterio Cluniacensi, ut nullus homo presumat aliquid auferre de ipso monasterio; et si quis, quod minime credi potest, hoc bonum mei testamentum infringere voluerit, careat a suis fronte lucernis, et cum Juda traditore inferni lugeat penis. Facta carta testamenti pridie kalendas septembris, era M. centesima tercia decima, regnante rege Ildefonso in Legione et in Castella. Signum roboravimus: Veilla, comes, testis confirmavit. Santio, comes, testis confirmavit. Froila, comes, testis confirmavit. Didago, episcopus in Sancto Jacobo confirmavit. Westrerius, episcopus in Luca, confirmavit. Gundissalbus, episcopus in Menduniensi, confirmavit.
(Au dos:) Eneconis Ispani.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung