CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3484     View  [Back]
Charta qua Arnulfus monachicum habitum sumens dat monasterio Cluniacensi medietatem villæ de Nocles et mansum del Permagier.
Dum in hujus seculi salo quisque vivit, cum licet et interim dum tempus acceptabile et dies salutis instare videtur, convenit unicuique fidelium, maximeque laicali professione viventium, ut ex rebus sibi celitus collatis operariis in vinea Dei assidue laborantibus aliquod subsidium impertiantur, quatinus a summo Patrefamilias in remuneratione denarii cum eis mereantur munerari. Hujus remunerationis itaque capiendę gratia, ego Arnulfus, Dei inspirante gratia, a seculi hujus vanitate ad sanctæ religionis confugiens habitum, de rebus suis prout ei ad presens facultas fuit, contulit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi sub regula Sancti Benedicti decreverat militare, medietatem scilicet tocius villæ quę dicitur Nocles et mansum unum, qui appellatur del Permagier, cum appendente silva. Annuit hoc victricus illius Wichardus et mater ejus Algardis, et frater ejus Sendelinus. Hæc omnia, sicut supradixi, fratribus supradicti cœnobii possidenda concessit; et ne aliquis ulterius infringere aut calumpniari appeteret, propria carta firmari ac roborari petiit. Actum est anno Domini millesimo LXXo Vo, indictione XIII, domno Hugone abbate prefato loco presidente.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung