CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3486     View  [Back]
Charta qua Geraldus de Castello Marino dat Cluniacensibus et Moissiacensibus monachis duos mansos sitos in villa quæ dicitur Bradil.
Ego Geraldus, cognomento de Castello Marino, dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro scilicet ac Paulo et sanctis locis ipsius Cluniaco videlicet atque Moysiaco, et monachis ibidem commanentibus, pro anima mea et anima fratris mei Rodberti parentumque meorum, duos mansos superiores, qui sunt in villa quę dicitur Bradil in alodium et fevum, in pignus pro XX solidis et duobus modiis de segel. Si autem ille qui hoc fęvum tenet, redimere voluerit, tenebit illud de manu abbatis ipsius loci in fevum. Vicariam etiam dono propter XIII solidis. Si vero vicarius eam habere voluerit, habeat per manum abbatis. Ut autem hec mea donatio firma permaneat, manu propria firmo et firmare presentes facio. S. Geraldi, cognomento de Castello Marin. S. Ademari de Centarols. Facta carta IIII nonas junii in manu domni Unaldi abbatis, regnante Philippo Francorum rege. Hanc autem cessionem tali convenientia facimus, ut nulli parentum nostrorum neque affinium liceat ullo modo violare. Sane si quis id voluerit instinctu demoniacę persuasionis congredi aud juri suo inique subdere, sit anathema.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung