CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3489     View  [Back]
Charta donationis terrarum et ecclesiarum juxta civitatem Cremonam monachis Cluniacensibus ab Alberto de Fontanella et Lanfranco factæ.
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo septuagesimo sexto, regni vero domni quarti Heynrici regis, Deo propitio, in Italia octavo decimo, tercio kalendas madii, inditione quarta decima. Nos, in Dei nomine, Albertus, filius quondam Adami, qui dicitur de Fontanella, et Imilda, jugalibus, filia Tedaldi, seu Romanus, filius quondam Johannis, atque Angelberga item jugalibus, et Lanfrancus, filius quondam Hugonis, de civitate Cremona, quod professi sumus nos qui supra, Albertus et Imilda, jugalibus, lege vivere Alamannorum, et nos qui supra Romanus et Angelberga, jugalibus, seu Lanfrancus lege vivere Longobardorum; ipsis namque Albertus et Romanus, jugalis nostri et mundualdo meo, quę supra Angelbergę, nobis consentientes et subter confirmantes, una cum notitia Osberti, germani mei, quę supra Angelbergę, et Vuilelmi nepote meo, in quorum presentia et testimonio certam facio professionem quod nullam me pati violentiam ab aliquo homine neque ab ipso jugali et mundualdo meo, nisi mea bonaque spontanea voluntate spospondissem: vita et mors in manu Dei est, melius est nobis cum metu mortis vivere quam spe vivendi morte subitanea prevenire. Ideoque nos qui supra Albertus et Imilda jugalibus, necnon Romanus et Angelberga similiter jugalibus, seu Lanfrancus, volumus et statuimus atque per hanc cartulam judicati et ordinationis nostre confirmamus, ut a presenti die habeat ad proprietatem habitatores monasterii Sancti Petri Cluniacensis, hoc est petiam unam de terra juris nostri, quam haberi visi sumus foris istam civitatem, ibi prope in loco ubi dicitur Sablone et est petia ipsa de terra una cum accessione et ingressu, qui ducit usque ad viam publicam, per mensuram justam perticas legitimas octo et tabulas VI, et uncias IIII; coheret ei a mane Ambrosii et Lanzoni, et in aliquid via ubi pergit predicta accessio, a meridie Fulconi, a sero Rolindis, conjunx Vuazoni, et in aliquid Bonani, a montibus de Busi. Ita ut inibi sit edi[fica]ta ęcclesia et monasterium in honore sancti Salvatoris atque sanctorum angelorum Gabrielis et Raphaelis et omnium sanctorum, et ut ibi fiat officium secundum regulam Sancti Benedicti et consuetudo predicti monasterii Sancti Petri Cluniacensis. Igitur nos qui supra, Albertus et Imilda jugalibus, concedimus per hanc cartulam judicati et ordinationis nostrę ad prefatum monasterium Sancti Petri capellam scilicet unam cum area in qua constructa est, quę est edificata infra jam nominata civitate Cremona; et est consecrata ad honorem supradictorum angelorum Gabrielis et Raphaelis, cum omnibus casis et rebus eidem capellę pertinentibus juris nostri, et petias duas de terra similiter nostri juris: una est arabilis, in qua via percurrit, et jacet ad locum, ubi dicitur Sanctus Michael prope Persico, et per mensuram est justam jugias octo et perticas novem; coheret ei a mane Dalmona, a meridie Sancti Ambrosii, a sero via, a montibus Sancti Gabrielis, Sancti Laurentii. Et alia petia est cum silva, quę est posita in vico et fundo suprascripto Persico, ad locum ubi dicitur Raigade, et est per mensuram justam perticas VI; coheret ei a mane et meridie quod nobis reservamus et in aliquod Sancti Gabrielis, a sero Sancti Gregorii, a montibus similiter ut supra. Similiter nos qui supra, Romanus et Angelberga jugalibus, volumus et statuimus atque per hanc cartulam judicati et ordinationis nostre confirmamus ad prelibatum monasterium Sancti Petri ad proprium mansos quattuor juris nostri de terra qui supra, Romani et Angelberge jugalibus; duo ex ipsis mansis habere visi sumus in vico et fundo Fartifingo, et duo in vico et fundo Grumello, et in eorum territoriis: primum mansum in suprascripto vico Fartifingo et est detentus per Andream Grivaldi et est per mensuram justam inter sedimen et silvam, cum ariis suarum seu terris arabilibus, jugias tredecim et perticas decem; secundus mansus in ipso loco Fartifingo fit detentus per Andream Vualperti, et est per mensuram justam inter sedimen et vites cum areis suis seu terris arabilibus jugias novem; tercius mansus in suprascripto vico Grumello, et est detentus per rusticum, qui dicitur Grata Caput, et est per mensuram inter sedimen et vites seu silvas cum areis earum atque terras arabiles, jugias quindecim et perticas sex et dimidia; quartus mansus in jam nominato loco Grumello detinetur per Albertum Inverardi, et est per mensuram justam inter vites et silvas, cum areis suis seu terris arabilibus, jugias octo et perticas octo et dimidia. Et ego qui supra Lanfrancus volo et statuo per hanc cartam ordinationis mee confirmo in eodem monasterio Sancti Petri ad proprium petiam unam de terra prativa juris mei, posita inter Padum et Pausiolo, in loco ubi dicitur Gambina Lamberti presbiteri, et est per mensuram justam perticas sex: coeret ei a mane Fulconi, a meridie Laurentii subdiaconi, a sero Adami, a montibus Ildebrandi, et si aliquę alie sunt in his omnibus coherentes; ab hac die in eodem monasterio Sancti Petri nos qui supra, Albertus et Imilda jugalibus, seu Romanus et Angelberga jugalibus, et Lanfrancus, sta[tu]imus per hanc cartulam donationis nostrę et confirmamus in eodem monasterio, facimus legittimam traditionem et investituram per cultellum et festucam nodatam, per vuantonem et vuasonem terrę atque ramum arboris seu vuandilac, et nos ex omnibus jam denominatis postponimus, vuerpimus et absentes nos exinde facimus, et expertes et monasterio ex toto concedimus, ut pars ipsius jure proprio possideat et quicquid voluerint per omnia, absque omni nostra calumpnia liberam habeant facultatem, tantum ad utilitatem monasterii. Si quis vero, quod futurum esse minime credimus, si nos qui supra, Albertus et Imilda jugalibus (quod absit!), aut ullus de heredibus vel de proheredibus nostris, seu qualibet opposita persona, contra hanc cartam judicati ire quandoque temptaverit, ut eam per quolibet ingenium infringere quesierimus, tunc inferamus illi parti, contra quam litem intulerimus, uncias C de optimo auro, et de argento libras CC, et quod repetebamus vendicare non valeamus, sed presens hec cartula judicati diuturnis temporibus firma et stabilis permaneat atque persistat inconvulsa, cum stipulatione subnixa, et ita ut nullus abbas de predicto monasterio Sancti Petri, qui nunc et pro tempore fuerit, neque pars prefati monasterii habea[t] virtutem nec potestatem predicta ęcclesia quę est edificanda submittere alię potestati ullo modo, sed semper permaneat sub regimine predicti monasterii Cluniacensis; neque de predictis rebus, que supra ordinavimus, vel de illis que daturi sumus, habeant potestatem vendendi, donandi, precariandi, commutandi, livellandi, neque in beneficium dandi, nullo modo, ut usus et fructus minui debeat a predicta ęcclesia et monasterio, quod ut supra diximus edificandum; quod si factum fuerit, irritum et vacuum fiat, sed semper ad usum et sumptum fratrum scilicet monachorum permaneat, qui in eodem monasterio habitandi sunt, quia talis est nostra bona voluntas, ut fratribus constituta annona non deficiat, et insuper animabus omnium parentum nostrorum et omnium fidelium defunctorum in commune proficiat: unde et pargamenum ac atrementarium de terra elevavimus nos qui supra, Albertus et Imilda jugalibus, scilicet Rainerii qui et Paganus, notarius sacri palatii, et sibi tradidimus, et scribere rogavimus, et testibus corroborari et obnixe confirmari; unde quinque cartulę superscripte ordinationis et judicati scriptę et confirmate sunt. Actum insuper scripta civitate Cremona feliciter. Signum manibus istorum Osberti et Vuilelmi, qui eandem Angelbergam, germanam et amitam eorum, interrogaverunt. Ego Giselbertus, judex sacri palatii, rogatus subscripsi. Ego Umfredus, judex sacri palatii, rogatus subscripsi. Ego Albericus, judex sacri palatii, rogatus subscripsi. Ego Johannes, judex sacri palatii, testis interfui et subscripsi. Ego Adam, judex sacri palatii, rogatus subscripsi. Ego Lanfrancus, judex sacri palatii, rogatus subscripsi. Ego Albericus, notarius sacri palatii, rogatus subscripsi. Ego Erlembaldus, notarius sacri palatii, rogatus subscripsi. Signum manibus Alberici et Vualterii seu Rainbaldi lege viventes Alamannorum, qui testes fuerunt. Signum manuum Alberici et Vualterii seu Raimbaldi, Tedaldi, item Tedaldi, seu Gisleberti, atque Johannis et Adami, necnon et Vuiberti, testium. Signum Vuiberti et Alberti seu Girardi atque Hungari et Tadi et Vuillelmi, seu Omnibene et Petri, qui testes interfuerunt. Ego, que super Rainerius, qui et Paganus, notarius sacri palatii, scripsi, post [t]radita complevi et dedi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung