CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3491     View  [Back]
Charta qua Hugo de Castello Novo dimittit monachis Cluniacensibus monasterium Bellilocense cum curtibus, ecclesiis, censibus et redditibus.
Ille qui primum contra Deum erectus, de cęlo, faciente superbia, est projectus, sui non equanimiter solius ferens ruinam, sua effecit astutia, ut, pro[h] dolor! primi cultores paradisi suę sentirent penę dejectionem expulsi: qui quemadmodum totam sibi denegatam spem revertendi persensit, toto malitię suę adnisu institit ne amplius reverterentur quos sua calliditate decepit. Verum quia non ęquali debuerunt pęna constringi, ille qui sponte et illi qui ceciderunt seducti, ad illorum venit Creator incarnatus redemptionem, ad illius vero perpętuam damnationem. Hęc autem quia ita est facta redemptio, ut redemptorum etiam succurrere debeat bona operatio, ipse jugiter invigilat, ne per virtutum gradus illuc fiat ascensio, unde per mala vitiorum fuit descensio. Verumtamen Deus quos prescivit et predestinavit, illos et vocavit, nequaquam eos maliciosa illius voluntas ab ejus regno retrahere currentes quibit. Evenire autem plerumque occulto Dei solet judicio, in temptatione labi nonnullos quos postmodum tanto robustius Dei resurgentes adjutorio stare contingit, quanto nequius maligni persuasio eos cadere fecit. Quocirca quia solam sibi erectionem ad Deo satisfaciendum pro lapsu non sufficere credunt, multimoda pęnitentię ac satisfactionis remedia exquirunt. Quorum qui in seculari sunt potentiores dignitate monasteria ędificant, et inibi personas Deo servientes die ac nocte deputant, qui non solum suorum existant interventores criminum, sed etiam omnium populorum. Bonas horum intentiones dum bonorum omnium inimicus usquequo ad effectum perveniat abrumpere nequaquam se posse doleat, plerumque dum pręmia nequeat, ipsa opera inmutat. Nam sepe servientium frigescente in monasteriis caritate, intrante neglegentia servitii Dei atque torpore, Deus domum quam primitus sibi elegit discedendo deserit, ita tamen ut quemadmodum dicitur propter David quęcumque adhuc radix relinquatur, de qua Christus tametsi ad tempus relictam domum visitare dignetur. Sed semel arte maligni seclusum Deum, cui non est pars cum iniquitate, malignus quibus prevalet dolis vel quibuscumque potest versutiis, ne Christo venienti detur aditus intrandi, obsistit. Quemadmodum in monasterio Bellilocensi contigisse manifestum est, quod quidam viri magnates, pro peccatorum suorum remissione, cum magna rerum opulentia dudum ordini monasticę religionis constituerunt, quo dilabente, res etiam vehementer sunt diminutę. Hoc videns et condolens, ego Hugo de Castello Novo, in cujus manum successione parentum venit, quatinus cum Dei servitio res etiam promoveantur temporales, cupio atque desidero illud delegare Sancto Petro et domno Hugoni, abbati Cluniacensi, ad ordinandum inibi Dei servitium, et ordinem secundum regulam Sancti Benedicti tenendum; atque hoc facio cum consilio et laudamento Widonis, episcopi Lemovicensis, atque Archimbaldi et Eblonis atque Bosonis vicecomitum, necnon Girberti ac Bernardi fratrum Carbonicensium. Subjungo etiam donum: curtem et ęcclesiam de Chamairaco et ęcclesiam de Favars, cum ipsa curte, et item aliam curtem de Monte Catfredi, et totum honorem de Essendoneis, quem beatus Petrus habet, et Ensailent, et curtem de Adezans et de Beza, atque totum honorem Favarcensem, curtem de Monte et totum honorem quem beatus Petrus habet in Santria et in Rofiacense, et ęcclesiam de Condato cum ipsa curte, necnon ęcclesiam de Stranquillo cum ipsa curte. Hęc omnia supranominata dimitto Deo et Sancto Petro atque absolvo, ac domno H[ugoni], abbati Cluniacensi, atque ejus successoribus. De toto autem alio honore quem beatus Petrus Bellilocensis habet, absolvo censum et reditiones, excepta illa quam Bernardus episcopus, avunculus meus tenebat in suo dominio, de vino atque cibariis, et receptis illis quę ipse tenebat in suo dominio. Signum ipsius Hugonis. S. Widonis, episcopi Lemovicensis. S. Archimbaldi et Eblonis atque Bosonis, vicecomitum. S. Girberti et Bernardi, fratrum Carbonicensium. S. Rigaldi et Hugonis de Curmontanis. S. Frodini abbatis. S. Willelmi, abbatis Fiacensis. Donum istud laudaverunt et auctoritate firmaverunt omnes terrę nobiliores atque inferiores, et si quid melius posset augeri.
(Au dos:) Carta quam fecit Ugo, miles de Castello et alii principes terre ipsius [et] episcopus Lemovicensis, de monasterio Sancti Petri, qui vocatur Belluslocus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung