CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3495     View  [Back]
Charta qua Willelmus, dux Aquitanorum, dat monasterio Cluniacensi Monasterium Novum Pictavis et ei simul immunitatem tribuit.
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Wuillelmus, dux Aquitanorum seu Guasconum. Si erga loca divinis cultibus mancipata, propter amorem Dei ejusque in eisdem sibi famulantes beneficia oportuna largimur, pręmium nobis apud Dominum ęternę remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam pręsentium quam et futurorum sollertia, quia nos Hugonem venerabilem abbatem ex monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensis, ubi eorum memoria digne recolitur, una cum congregatione ibidem Deo famulante, necnon successoribus eorum concedo monasterium quod facio ędificare juxta civitatis sedem Pictavis, cum ipsis constructuris quas ad pręsens licitum michi non est disserere; sed Dei auxilio gubernante, futuro adveniente temporis spatio, oportunę vel decenter concessurum me affirmo. Et cum expleverim omnia ita ut abbas et congregatio regulariter et honeste vivere possint, supradictus abbas Hugo regulariter secundum pręceptum Domini et sancti Benedicti abbatem ordinet cum monachorum katervis ob redemptionem animę meę et parentum meorum omniumque fidelium. Quapropter volumus et per hoc nostrę auctoritatis pręceptum decernimus atque jubemus, ut nullus judex publicus vel quilibet ex judiciaria potestate in ęcclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore infra dictionem imperii nostri juste et rationabiliter possidet, vel quę deinceps in jure ipsius monasterii voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda, aut paratas faciendas, vel mansiones aut fidejussores tollendos, aut homines ejusdem monasterii tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes distringendos, nec ulla redibitiones aut illicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat; vel ea quę supra commemorata sunt pęnitus exigere presumat, sed liceat memorati abbati suisque successoribus res prędicti monasterii sub emunitatis nostrę defensione quieto ordine possidere, et quicquid exinde fiscus sperare poterit tutum, nos pro ęterna remuneratione pręfato monasterio concedimus, ut in alimonia pauperum et stipendia monachorum ibidem Deo famulantium proficiat perhennibus in augmentis. Hæc vero auctoritas emunitatis nostrę ut per diuturna tempora inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem, et ut a fidelibus sanctę Dei ęcclesie et nostris verius, cerciusque credatur et diligentius conservetur, manu propria firmavimus. Anno millesimo LXXVI, pręsidente domno Gregorio Romanę sedis papa, regnante Philippo rege Francorum. Insuper ego W. dux, dono silvam ex campis de Traient usque ad Limuel; ex alia parte de Valent usque ad Uhisel; et in alio loco totam silvam de Boet, sicut eam aqua dividit, et ipsam aquam. Hanc ergo terram percalcaverunt milites: Willelmus Bastart, Wivianus de Mummorlun, Barduns de Beneun et ceteri quamplures; molendinos quoque cum stagno aquę, excepto decimam quę est Sancti Nicholaï, Espaut de Mustero, qui est ultra aquam super viam de Cursai. S. W. ducis Aquitanorum, qui hoc privilegium jussit fieri. S. Joscelini, archiepiscopi Burdegalensis. S. Bosoni, episcopi Sanctonensis. S. Isemberti, episcopi Pictavensis. S. Aymerici, vicecomitis Tuarcensis. S. Savarici, fratris ejus. S. Radulfi. S. Isemberti [de] Castello Allionis. S. Gaufridi de Talniaco. S. Gelduini de Talniaco. S. Ugonis [de] Leziniaco. S. Ugonis de Surgeres. S. Willelmi Bastart. S. Petri de Brider. S. Wuidonis de Nevert. S. Normanni de Munt Revel. S. Arnaldi de Montoser.
(Au dos:) [Carta] Willelmi Aquitanorum ducis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung