CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3499     View  [Back]
Charta qua Philippus, rex Francorum, Cluniacensi monasterio reddit et concedit omne donum quod Simon, dudum comes, ei fecerat, id est Medantam, etc.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego Philippus, rex Francorum, omne donum quod domnus Symon, dudum comes, modo Dei gratia effectus monacus, dedit ęcclesiæ Cluniacensi, quod malo consilio sibi abstuli, nunc reddo atque concedo sibi pro amore predicti Symonis et pro fraternitate loci, videlicet Medantam villam atque omnia ad eam pertinencia, scilicet prata, et culturas, et silvas, et totam cultam terram, atque illud totum, quod supradictus vir de eadem villa possidebat. Adhuc concedo atque reddo totam piscacionem cujusdam ville quę Glutton vocatur, et totam terram cum hospitibus, et triginta nunmorum libras de teloneo Medantensis castri, et feodum Arnulfi, qui fuit armiger Valterii comitis, et quadrugas tribus vicibus in uno quoque anno de Bovenvilla. Adhuc etiam concedo quoddam torcular, quod Warinus tribuit meus prepositus. Hujus concessionis sunt isti testes, videlicet Albericus de Cuciaco, Adam constabularius, Hugo de Pusiaco, Goisfredus de Calvomonte, Warnerus Silvanectensis, Paganus, frater comitis de Curbulleo, Albericus canonicus, Hubertus et Willelmus de Roseto, Hugo Methlindensis comes, Hugo Stavelus de Medanta. Hęc cartha Medantę est a rege Philippo firmata, videntibus supradictis testibus. Hoc est sinnum {corr: signum} sua manu scriptum regis Philippi regnantis, in XVIIIo anno, ab incarnatione Domini Mo LXXo VIo.
(Au dos:) Testamentum Philippi regis de dono quod Symon comes fecit loco Cluniensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung