CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3500     View  [Back]
Charta qua Rotgerius comes et uxor ejus Sicardis dant monasterio Cluniacensi quasdam res in pago Lordacensi, scilicet ecclesiam, terrasque, etc.
Postquam protoparens expulsus est de florigera paradisi sede, et missus est in exilium hujus erumpnosi seculi et cepit genus humanum crescere et multiplicari, ceperunt mores in pejus commutari. Hec et hujuscemodi perpendentes, ego Rogerius comes et uxor mea Sicardis optulimus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo loco Cluniaco quodcumque habere visi sumus in pago Lordacensi, a ponte Pavalagno usque ad Stampam, per cartam firmissimam in manus domni Hugonis abbatis concessimus et donavimus, eo dumtaxat ut quamdiu vivimus in obedienciis ad utilitatem prefati monasterii retinemus. Post obitum vero nostrum, in potestate predicti abbatis et suorum totum ipsum honorem remanere laudamus. Eumdem autem honorem multis notum est, quod ego comes Rotgerius Sicardi uxori mee per cartam desponsalem jam donaveram, quamvis dum vixero cum ea retinere decerneram. Post hec vero, inspirante Deo, in prefato honore ecclesiam opere pulcro construximus, et cum magno gaudio edificare fecimus, et sancto Cluniacensi monasterio stabilientes et firmantes ut debuimus, coram episcopis, domno scilicet Isarno, Tolosano, et Raimundo Ebbo, Lecturense, et quamplurimis nostris fidelibus, de sepedicto honore quecumque casalia, vineas et terras in circuitu ipsius ecclesie habere visi sumus, ipsi ecclesie et monacho ibi [Deo] servienti donavimus et warpivimus; nominatim autem ista sunt: quecumque in villa Garanone habemus, et que in Pogio Sancti Petri, ubi Bernardus Sigefridus cum suis moratur, et que in villa Siliniaco et villam que Pinus nominatur, et casale unum. Hec autem, ut diximus, donantes et warpientes, hanc cartam fieri jussimus et coram idoneis testibus supradictis manibus nostris adsignavimus et super altare posuimus, ut amodo in antea sicuti nos habuimus et jure hereditario possedimus, ita et ipsam ecclesiam et monachus ejus servitor habeant, possideant atque jure vindicent et contineant. Si quis contra hanc donacionis cartam agere aliquid temtaverit et eam violare vel male ingenuare voluerit, et antequam de hoc seculo exierit, non penituerit, et in omnibus dignissime satisfecerit, habeat sibi contrarium trinum et unicum Deum, et omnes angelos et sanctos ejus, et cum in tremendo judicio ante tribunal Christi steterit, cum diabolo dampnatus, ad infernum descendat, et ibi cum Juda traditore, in sempiternum ardeat. Hec autem donacionis et werpicionis carta nunc et semper maneat in sua plenissima et firmissima firmitate. Acta sunt hec anno ab incarnacione Domini nostri Jesu Christi Mo LXXo VIo, regnante rege Francorum Philippo, immo Salvatore nostro Domino Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia secula seculorum. S. manus [domni] Rogerii comitis, qui hoc fieri rogavit. S. manu Sicardis, ejus conjugis, qui hec fieri rogavit. S. manus Isarni, episcopi Tolose, [testis]. S. manus Raimundi Ebbo, Lecturensis episcopi, [testis].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung