CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3502     View  [Back]
Charta qua Joscerannus et frater ejus Imarus servos monasterio Cluniacensi dant vel werpiunt.
Ego Jocerannus et frater meus Imarus donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum et senioribus ejusdem loci, servos quosdem, scilicet Hildemarum, Rotbertum, Durannum, fratres, cum omnibus infantibus eorum, et Durannum nepotem eorum, et vuerpimus quicquid in eis calumpniabamur et requirebamus post mortem avi nostri et patris nostri, a quibus se dono accepisse eosdem dicunt. Promittimus etiam Deo et supradictis senioribus, quod hanc donationem sicut modo absque contradictione facimus, ita liberam et quietam ab omnium hominum calumpnia faciemus. Quod totum facimus pro remedio animarum nostrarum et supradicti avi nostri et patris nostri. Et ne ulterius infrangi possit presens carta, manibus propriis eam firmamus. Actum in capitulo Cluniensi, anno Dominicę incarnationis Mo LXXo VIo, indictione XIIII, abbatis venerabilis Hugonis tempore. Testes sunt Wichardus de Cre, Joslenus de Cristuol, Bernardus de Mailei, Hugo de Jullei. Quod etiam si filius filii nostri Pagani annuere voluerit, scamium ei de aliis reddemus ut de istis adquiescat.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung