CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3503     View  [Back]
Charta qua Josfredus de Sancto Nicetio notum facit se servos et familias monachis Cluniacensibus werpivisse et eis decimam Sancti Nicetii dedisse.
Sciant omnes et sanctę Dei ecclesię fideles, quod Josfredus de Sancto Nicetio, filius Droconis, in manus [domni] Hugonis religiosis[s]imi abbatis, vuerpivit omnes servos et familias quos contra monachos Cluniacenses calumpniabatur, hos scilicet: Bernuinum ex nomine et omnes qui de eo exierunt, homines et feminas, et promisit quod eos legaliter defenderet contra omnes homines ad opus Sancti Petri et Cluniacensium fratrum. Vuerpivit etiam omnia, si qua habuerat ipse vel antecessores sui, in aliquibus eorum obedientiis, servitia vel consuetudinarias exactiones. Dedit etiam eisdem senioribus omnem decimam quę ad Sanctum Nicetium pertinet de suis terris. Predictus vero reverentissimus domnus abbas reddidit ei feudum quem antecessores illius de suis antecessoribus, scilicet Maiolo et sancto Odilone, tenuerunt, hoc interdicto, ut si quid inventum fuerit ad ipsum feum injuste addidisse et usurpasse, sine contradictione dimittat. Facta est hec donatio anno Domini millesimo septuagesimo VI, in cimiterio Cluniacensi, presente Oddone priore, Pontio, Sinebruno, Jarentone, Jozeranno, monachis; laicis vero presentibus, Lamberto Discalciato, Lietaldo de Ciceio, Dalmatio de Centum Arbenz, et aliis multis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung