CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3504     View  [Back]
Charta qua notum est Ottonem de Berziaco, militem, molendinum quod vocatur de Firmitate monachis Cluniacensibus dedisse, fratremque ejus Wigonem Verrullum, qui calumpniabat hanc donationem, eam confirmavisse.
Sacrosanctę Dei ęcclesię Cluniacensi, quę est constructa in honore beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, et est sita in episcopatu Matisconensi, ubi donnus Hugo abbas magis videtur prodesse quam preesse, et fratribus sub ejus regimine ibidem Deo servientibus, presentibus et futuris, dono ego Otto miles de Bertiaco, ipsi loco jam dicto, pro remedio animę meę, necnon pro omnibus parentibus meis vivis atque mortuis, nullo contradicente, concedo ipsi monasterio molendinum quod vocatur de Firmitate, cum omnibus quę ad ipsum molendinum pertinent, ut rectores Cluniacenses quicquid de eo facere voluerint, sine omni calumpnia, faciant. Si quis vero ex heredibus vel parentibus nostris elemosinę nostrę inferre aliquam calumniam voluerint, veniant super eum omnes maledictiones veteris ac novi Testamenti, nisi ad satisfactionem venerit. S. Ottonis, qui hanc donationem fecit et testes firmare rogavit. S. Artaldi de Bertiaco. S. Wigonis Verrulli, fratris sui. S. Widonis, comitis Matisconensis. S. Wichardi de Mitiaco. Post mortem autem supradicti militis, frater suus Wigo Verrullus, licet jam laudasset ipsum donum, tamen ilico calumpniam fratribus Cluniacensibus intulit, et usque in finem vitę suę calumniam inferre non destitit. In fine vero vitę suę recordatus quod injuste calumniam faciebat de ipso molendino, pro remedio animę suę donum quod frater suus fecerat bono animo laudavit, et filio suo Garulfo laudare fecit. S. Wigonis Verrulli. S. Garulfi filii sui. S. Hugonis, infantis, de Bertiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung