CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3515     View  [Back]
Charta qua Gausfredus, dux et princeps Aquitanorum, notum facit se villam Garrigam monasterio novo Pictavensi dedisse.
Notum sit omnibus Christi fidelibus, presentibus et futuris, quod ego Gauzfredus, Dei gratia dux et princeps Aquitanorum, dono Domino Deo et Sanctę Mariæ Dei genitrici et virgini, sanctoque Johanni euvangelistæ ad Novum Monasterium, quod a me in honore ipsorum constructum est in Pictavensi suburbio, talem villam quę vocatur Garriga, cum omnibus suis appendiciis, sola decima et sepultura excepta, quę pendet ad Ingeriacense monasterium Sancti Johannis Baptistæ; alias ad eandem villam pertinuit et pertinet, quicquid est vel arabilis terrę, vel vinearum, vel silvarum, vel pratorum: infra hos terminos, quibus ab una parte cingitur cum terra Sancti Johannis Baptistæ, ab alia parte cum terra de Lolaio, a tercio latere cum terra de Veza. Sane, ut premissum est, quicquid tenetur infra hos terminos hoc totum dono solidum et quietum ad prefatum monasterium, ut monachi, qui ibidem Deo sunt servituri, perpetuo jure habeant et possideant; preterea eadem conditione dono unum mansum in loco qui dicitur Petescus, iterum cum omnibus suis appendiciis et maxime cum pratis et silvis; item eadem conditione dono burgum de Lolaio, sicut fossa clauditur, sola æcclesia excepta. Dono, inquam, eo tenore, ut nullus mortalium quicquam ibi potestatis habeat, preter soli monachi. Si quis autem hanc donationem meam temerario ausu infringere temptaverit, convictus de injusticia, III libras ad fiscum comitis omnino persolvat.
(Au dos:) Donatio comitis Willelmi de villa Garriga ad Novuni Monasterium.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung