CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3516     View  [Back]
Charta qua [Hugo], dux Burgundiæ, dat monasterio Cluniacensi potestatem de Montelio.
Omnis humana vita semper in decursu est, et cotidie ad proclivia labitur, tam in progressu dierum, qui semper accedendo minuuntur, quam in peccatorum delapsu, quę volentes nolentesve nos semper infestant. Ad mitigandam tantam miseriam, oportet nos aliquid medelę, dum vacat, nobis adhibere. Quod ego Oddo, dux Burgundie, considerans, salubre judicavi pro semper permanentibus transeuntia mutuare. Idcirco dono Deo et Sancto Petro Cluniacensique cenobio potestatem juris mei, quę vocatur Montelie, et omnia quę ad illam pertinent, pro peccatorum meorum redemptione, et pro genitorum meorum venia culparum, et ut participes fiant omnium bonorum quę fiunt in illo loco et in ceteris locis ad ipsum pertinentibus. Hujus autem donationis laudatores et testes sunt: in primis Sybilla, uxor mea, cui eandem villam in dotalitio dederam, et Heynricus, frater meus, et comes Wilelmus, genitor jam dicte uxoris meę; Raynerius seschaldus; Unbertus de Fonvenz; Hugo, vicecomes de Belna, et Rainardus, frater ejus, et Seguinus de Belna; Lithaldus de Ruelea; Landricus de Lanfreicurte, et alii multi de familia mea. Hęc autem potestas sive villa in pago Eduensi est sita. Et hoc donum factum est tempore Aganonis, Augustudunensis episcopi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung