CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3519     View  [Back]
Charta qua Otto et uxor ejus Boniza dant monasterio Cluniacensi ecclesiam in loco nomine Valaris, in episcopatu Sancti Abundii, et alias octo pecias terræ.
Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi millesimo septuagesimo octavo, mense martio, indictione prima. Quoniam quidem pius ac creator omnium rerum omnipotens Deus nobis in hoc vitam concessit seculo, semper debemus illud agere unde hic et in futuro plenam apud omnipotentem Deum posimus (sic) consequi mercedem et illud continue studiose agere, ut Deo purum et acceptabile munus offerre possimus, ut in hoc seculo incolumes esse possimus, et in futuro, quod melius est, vitam ęternam, eo concedente, possidere mereamur. Quapropter nos Otto, filius quondam Cunitonis, et Boniza, jugalibus, filia Bonizonis, omnes de Insula quę vocatur Cumensis, qui profitemur nos ex natione nostra vivere lege romana, et michi Bonize consentiente jugalis meus et confirmante qualiter hic subtus continuerit, pro amore Dei redemptoris nostri et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, suadente Rigizone, presbitero atque professus Cluniacensis monasterii, et germano meo jam dicti Ottonis, devoto corde, pia mente donamus et offerimus ad ęcclesiam Cluniensem, quę est constructa in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et per jam dictum Rigizonem, ejusdem ecclesię professum, in vesturam et cartulam traditam sacrosancto altari legamus, nominative inter campos et prata et silvas et pascualia juris nostri petie novem; et sunt omnes in episcopatu Sancti Habundii et in valle que nominatur Vallis Telina, et sunt posite infra territorium villarum quę nominantur Cose et Roboredum. Prima petia de terra est campus et castagnetum, et pratum et arbores nucum super ea esse videntur, et boscum cum saxo et gerbo, ubi edificium est inceptum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Maioli, et ad opus ecclesię Cluniensis, et hec petia posita est in monte de Cose, et nominatur Valaris: coheret ei a mane Sancti Abundii, a meridie Eriprandi de Blasonno, et in parte concelibum jam dicte vallis de Cose, a sero concelibum similiter, a septemtrione via quę est ad radicem ipsius montis, et in parte Sancti Ambrosii; et est area jam dicte terrę, cum campo, et silva, et prato, et nuceto, et bosco, et saxo, et gerbo, ubi est jam dictum edificium inceptum, totum insimul tenens jugias decem. Secunda petia est sedimen et campus insimul, et est in villa quę vocatur Roboredum: coheret ei a meridie Romani de Insula, a mane via, a sero Sancti Syri, a septemtrione Andree de Insula; et habet tabulas viginti IIII. Tertia petia est campus, et est in Roboredum, et nominatur Stabium: coheret ei a mane de heredibus Attoni Insulani, a meridie de heredibus Alberci et Erlembaldi de Domaxio, a sero quod nobis reservamus, a septemtrione via; et habet ipse campus tabulas octuaginta. Quarta petia est similiter campus non longe, et dicitur Genevrida: coheret sibi ex omni parte concelibum; et est area ipsius campi tabulę C septuaginta. Quinta petia est campus similiter ibi prope, et dicitur Campus Siccus: coeret ei a ma[ne] de heredibus jam dicti Attonis Insulani, a sero et septemtrione concelibum; et habet tabulas triginta IIII. Sexta petia est campus infra territorium de Cose, et dicitur Roncus: a mane et a septemtrione Sancti Habundii, a meridie via, a sero Cumensis vicedomini; et habet tabulas quinquaginta IIII. Septima petia est pratum in territorium et in monte de Cose, dicitur Messobium: coheret a mane via, a meridie et sero Ariprandi de Blasonno, a septemtrione Sancti Ambrosii; et habet tabulas sexaginta. Octava petia est pratum, et jacet ibi prope: coheret ei ex omni parte Sancti Ambrosii, et habet tabulas quinquaginta. Nona petia similiter est pratum infra territorium Cose, et dicitur Terminus Longus, quantumcumque nobis pertinet de prato qui fuit quondam Staphixionis, et similiter quantumcumque nobis pertinet de faula illa quę fuit suprascripti Staphixionis in monte et in plano; et si amplius de nostro jure infra dictas coherentias inventum fuerit, excepto campum quem nobis reservavimus, per jam dictam cartam donationis sacrosancto et venerabili cenobio Sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Cluniessis {corr: Cluniensis} ecclesię donamus et concedimus, ut ab hac die et deinceps habeant et possideant pro salute animarum nostrarum, qui supra Ottonis et Bonizę et omnium parentum nostrorum, necnon et omnium fidelium defunctorum. Et insuper spondimus atque promittimus nos, una cum nostris heredibus, sacrosanctę Cluniensis ecclesię sicut per hanc cartulam donavimus et tradidimus, et sicut in ea superius peromnia continetur ab omni homine defendere; quod si defendere non potuerimus juste et legaliter, aut si contra hanc cartam donationis agere aut causare vel subtrahere quoquomodo presumpserimus, tunc in duplum omnia sicut superius legitur, jam dicte Cluniacensis ecclesię restituere promittimus, sicut pro tempore meliorata fuerint, sub extimatione in consimilibus locis, pro animarum nostrarum parentumque nostrorum remedio, quia sic decrevit nostra voluntas. Et ne ullo tempore liceat nobis nolle quod volumus, inviolabiliter sub jurejurando conservare promittimus, cum stipulatione subnixa. Actum in Insula feliciter. S. Ottonis et Bonizę, qui hanc cartam fieri rogaverunt, et idem Otto conjugis suę Bonizę consensit. S. Bertarii et item Bertarii patris et filii, Gaufredi, Baldicionis, Lanfranci, romana lege viventium testium. S. Heinrici, Amizonis, Eginonis, testium. Ego Ogerius, notarius sacri palatii, legi et scripsi. Ego Rusticus, notarius sacri palatii, rogatus subscripsi. Ego Albertus, notarius et judex sacri palatii, rogatus subscripsi. Ego Oddo, notarius et causidicus sacri palatii, scr[i]ptor hujus cartulę, post tradita complevi et dedi. Clementiam vestre bonitatis quatinus me peccatorem vestre fraternitatis participem faciatis exposco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung