CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3522     View  [Back]
Charta qua Ademarus notum facit se sæculo renuntiavisse et res suas apud Turciacum et curtem monasterio Cluniacensi dedisse.
Notum sit omnibus Christi fidelibus, quia ego Ademarus perpendens quam inutilis est omnis honor hujus seculi, immo quam nocivus et illecrebrosus ad eternam dampnationem, misericordiam Christi me visitante et inspirante, pro ejus amore, ex toto renunciavi seculo, et contuli me ad memoriam sanctorum apostolorum Petri et Pauli in monasterio Cluniaco, ut de cetero ibidem regulari discipline subditus penitenciam agerem peccatorum meorum. Preterea pro meis parentibus et pro me ipso donavi ad eandem memoriam et ecclesiam sanctorum apostolorum ea que infra sunt adnotata, id est apud Turciacum omnia que erant mee partis; apud Curtem similiter ea omnia que erant mee partis. Actum anno Dominice incarnationis MLXXVIII, domno Gregorio VIIo apostolice sedi presidente, et Francorum rege Philippo regnante.
(Au dos:) Carta Ademari militis de Carrella, de hoc quod habet apud Turciacum et apud Curtem partem suam de omnibus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung