CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 3525     View  [Back]
Charta qua Rotbertus de Lu (Li) et Durannus filius ejus dant monasterio Cluniacensi duas vineas in villa Burziaco et apud Rezinz.
Dum in hujus vitę exilio temporaliter vivitur, studendum est unicuique fidelium maximeque laicali professione viventium, ut de rebus a Domino sibi conlatis operariis Christi jugiter in ipsius vinea laborantibus aliquod subsidium impertiantur, ut a superno Patrefamilias in retributione denarii cum eisdem remunerari mereantur. Hujus itaque muneris capiendi gratia provocatus, ego Rotbertus miles, de Lu, simulque filius meus Durannus, donamus et concedimus omnipotenti Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad Cluniacense monasterium, cui domnus Hugo abba preesse pariter et prodesse videtur, duas vineas optimas, unam scilicet apud Burziacum villam, aliam vero apud Rezinz. Hoc vero facio pro salute animę meę ac filii mei, et pro requie conjugis meę defunctæ, ut Deus omnipotens nostri misereatur. Si quis autem hoc donum (quod absit!) ausus fuerit calumpniari, anathema sit. S. Rotberti, qui hoc donum fecit. S. Duranni, filii ejus. S. Bernardi. S. Constancii prepositi. Facta est autem hæc donatio cum carta, anno ab incarnatione Domini millesimo LXX. VIII, indictione I, regnante Philippo rege Francorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung